List #1429
Martin HILLEMAN do Ioannes DANTISCUSRostock, 1536-03-15
odebrano [1536]-04-20 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri et Domino, domino
Obsequium sedulum et indefessum cum humili subiectione, semper reverende in Christo Pater et Domine gratiose.
Perlata sunt Reverendae Vestrae Paternitatis exarata ad me, quibus cum ea, qua decuit, reverentia susceptis ac intentius revisis, ex eisdem Reverendam Vestram Paternitatem intellexi minus debite informatam super susceptione
P<r>aeterea Reverendae Vestrae Paternitati obnoxius, quo possum, supplico, quatinus parumper differre non pigeat, donec se tempora offerant quietiora, quibus negotium ipsum diligentius meliusque exsequi valeat. Et ego in recompensam me offero una cum meis omnibus semper sedulum promptumque ad quaeque rogata, prout nostrae vires exigunt. In quibus nos indefessos experietur Reverenda Paternitas Vestra, quam altissimo salvam atque incolumem recommendo in Nestoris annos.
Raptim e
Vestrae Reverendae Paternitatis