⌊⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae ex castro ⌊Altenhaus⌋ XXIII Aprilis datas paulo ante ⌊hic⌋ gratissimas accepi, quibus etsi humanissime respondet de Gothicis historiis ⌊Alberti Cranczii⌋, tamen illam excusationem, quam pro sua ingenua modestia adducit, ne quid annotationum eisdem historiis adiungat, non tam facile admitto. Ego enim dudum didici similia a similibus amicis importunitate impetrare, quae merito et probitate assequi nequivissem. Proinde patiatur, oro, Dominatio Vestra Reverendissima se meis improbis precibus superari, ut nonnihil circa eam Gothicae historiae partem emendet, in qua videtur ⌊Iodocus Decius⌋ post ⌊Mathiam Miechovitam⌋ a ⌊Crancio⌋ dissentire. Hic enim, meo iudicio, maiore veterum auctoritate subnixus, apertius tradit Gothorum originem consummatamque historiam de eis praestitisset, nisi plus in Danicis historiis quam Gothicis versatus fuisset.
Utcumque haec se habeant, rogo, non aegre ferat Dominatio Vestra Reverendissima se a me importunius moneri. Facit enim Vestra Humanissima Fraternitas, ut secum non secus ac mecum familiarissime agam, provocatus iucundissimis carminibus eius, quae in eisdem litteris suis mihi et ⌊Musis⌋ cecinit, immo mihi et reverendissimis ⌊coepiscopis meis⌋, quibus ea non sine magna consolatione et congratulatione legi. Remitterem ego fortassis aliquod iucundum carmen. Sed
cf. Ov. Tr. 5.1.4-5 Inuenies toto carmine dulce nihil. / Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen. ⌊flebilis, ut noster status est, ita flebile carmen. In nostro invenies carmine dulce nihilcf. Ov. Tr. 5.1.4-5 Inuenies toto carmine dulce nihil. / Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen. ⌋
.
Cecini in praeterita hieme elegiam ob mortem optimi et numquam satis laudati viri ⌊Petri Thomicii⌋ pontificis Cracoviensis, coactus eius superinscribed⌈eiuseius superinscribed⌉ maximis erga me beneficiis, quorum memoriam colere non desinam gratitudine et benevolentia sempiterna. Eos igitur minus elegantes elegos ad Dominationem Vestram Reverendissimam remitto non ob aliam causam, nisi ut videat me etiam balbutiendo memorem esse voluisse tam optimi ⌊benefactoris⌋, simulque ut eadem Dominatio Vestra Reverendissima non dedignetur, post ⌊Cricium⌋ et Gothum archiepiscopos, in laudem defuncti amici doctissima sua carmina adicere mihique remittere, ut ex eis geminam consolationem accipiens geminos atque eosdem amicissimos pontifices, Thomicium et Dantiscum, mecum (cf. Verg. A. 4.336 dum spiritus hos regit artus ⌊dum spiritus hos regat artuscf. Verg. A. 4.336 dum spiritus hos regit artus ⌋) conservem.
Vix credibile est, quot lacrimis prosecutus sum funus optimi ⌊Thomicii⌋, nec erit modus ullus earum, donec consurgat similis virtutis amicus. Dixit ⌊Tullius⌋
cf. Cic. Fam. 9.20.3 Patriam eluxi iam et gravius et diutius, quam ulla mater unicum filium. ⌊se diutius flevisse casum reipublicae quam aliqua mater mortem sui unigeniticf. Cic. Fam. 9.20.3 Patriam eluxi iam et gravius et diutius, quam ulla mater unicum filium. ⌋, quod nimirum ego dicere possum de me ob mei ⌊Tomicii⌋ mortem, cuius maxima humanitas id mihi semper praestitit, quod Thomices collis iuga sufferentibus(?) praestare consueverunt, nempe ut levius omnia adversa sufferrem.
Reliquum est, ut me superinscribed⌈meme superinscribed⌉ commendem Vestrae Reverendissimae Dominationi, cui etiam reverendissimi domini coepiscopi et coexules mei salutem et aeternam felicitatem optant, AAWO, AK, b. 5, f. 60v imprimis ⌊episcopus Lincopensis⌋, deinde ⌊Magnus episcopus Scarensis⌋, qui in praeterita hidden by binding⌈[ta]ta hidden by binding⌉ quadragesima ad me ereptus ex infinitis haereticorum persecutionibus et omnibus hidden by binding⌈[nibus]nibus hidden by binding⌉ fortunis on the margin⌈fortunisfortunis on the margin⌉ spoliatus pervenit. Huic in aedes et expensas meas collecto de omnibus necessariis (quamquam mihi ipsi aegre sufficio) providere compellor.
Felicissime hidden by binding⌈[ime]ime hidden by binding⌉ valeat Dominatio Vestra Reverendissima et me solito suo fraterno amore prosequatur.