List #1485
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-06-13
odebrano [1536]-06-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine amice et frater carissime et observande.
Cogor brevis esse, nam actiones quaedam non leves principum exhibent mihi nunc tantum negotii, ut nec somnum in quiete capere licet.
Scribitur severius domino Kostka, quod mandato regio non satisfecerit et dominis consiliariis se non reconciliaverit. Quid demum faciet, nescio et facta quidem ipsius mihi non probantur. Cuperem adscribed in place of crossed-out t⌈tmm adscribed in place of crossed-out t⌉ tamen, ut bonum haberent exitum propter regiam maiestatem, quae non libenter occupatur rebus et causis huiusmodi.
Domini Ioannis a Werden negotia sunt mihi cordi et curae, pro quo ego facio quantum possum et faciam etiam deinceps, pro omni facultate mea, quae satis exigua est.
Adversus factiosos istos, qui istic seditiones ciere et publica negotia impedire audent, commota est regia maiestas in animo suo, quod illis declaratura est per primam occasionem et ubi venerint nuntii terrae Culmensis, non celabitur ab eis regia indignatio, prudentiae iuncta etc.
Sed ubique f... illegible⌈...... illegible⌉ gentium tumultus fiunt in comitatibus hoc saeculo, quod parit indies magna mirabilia.
De adultero, quale scivi, descripsi consilium, quia vero Paternitas Vestra Reverendissima pro dexteritate ingenii sui multa praevidens tempori se accommodat, non possum non probare.
In bonis episcopae meae Gorzno adhuc possidet omnia hic ms. s(!) ⌈cc ms. s(!) ⌉, cui praedecessor meus locaverat bona illa, quae ad me redibunt a proximo festo divi Ioannis, et tum ego iubebo, ut de profugo illo malefactore fiat iustitia. Neque enim placet, ut malefici, praesertim qui tam enormia patrare audent, impune vivant.
Contra Christophorum Ossieczkowski scriptae sunt litterae regiae, quae tamen non prodierunt ex officina mea, quod optem, ut curialiter agatur cum homine tanti sceleris patratore.
Conventus particularis ante ferias Divi Michaelis statueretur nobilitati Prutenicae ad praescriptum dominationum vestrarum ex conventu proximo. Inserentur written over dum⌈dumnturntur written over dum⌉ etiam litteris regiis ea, de quibus admonet Vestra Reverendissima Dominatio. De his, quae scripsit Vestra Dominatio Reverendissima ad me et quae item simul scripserunt regiae maiestati dominationes vestrae nemo sciet. Et maiestati regiae fuerunt omnia grata et cara, si umquam alias aliquod obsequium suae maiestati fuit acceptum.
Alia in praesens scribere non possum et ideo plurimum rogo, ut Vestra Reverendissima Paternitas boni consulat breves istas ineptias et me, quod facit, amet atque felicissime valeat.
Vestrae Reverendissimae Dominationis frater