List #1567
Jodok WILLICH von Rössel do Ioannes DANTISCUSFrankfurt an der Oder, 1537-07-20
odebrano [1537]-08-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ac domino
Salus in Christo.
Vereor sane Celsitudinem Tuam multis obtundere, quae hoc in saeculo exulceratissimo fluctibus negotiorum obruta est magis, quam occupata, sed cum necessitas durum alioqui telum adeoque pietas Christiana me movit, non potui Celsitudinem Tuam paucis interpellare.
Est apud nos adole discipulus quidam
At cum Celsitudo Tua celeberrima est cum litteris, tum pietate apud quoslibet doctissimos viros, a quibus laudari non minima virtus est, taceo eloquentiam, quam saepissime in legationibus honorificentissimis Celsitudo Tua on the margin⌈Celsitudo TuaCelsitudo Tua on the margin⌉ usa est, taceo felicitatem in faciendis versibus, taceo liberalitatem, quam miseris et calamitosis homuncionibus subvenire soleat, quae absque dubio non nisi optima ingenia sequitur. Rogo itaque per Christum Salvatorem nostrum, quo Celsitudo Tua hunc ms. hinc(!) ⌈hunchunc ms. hinc(!) ⌉ aliquantulum opitularetur, ut Deo Optimo Maximo, patriae nostrae, et denique potissimum Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌈Cels(itudini)Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌉ Tuae esset ornamento. Ego ergodioktes non ignavus futurus sum.
Bene valeat Celsitudo Tua.
Faxit Deus, ut quam felicissime praesideat ecclesiae Christianae, et perpetua valetudine utatur, fruatur. Ego, si quando tum occasio, tum facultas daretur, Celsitudinem Tuam plenissimis officiis mihi demereri studebo.
Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌈Cels(itudini)Cels(itudini) or Cels(itudinis)⌉ Tuae deditissimus