Litteras sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ me nuperrime recepisse Vestra Reverendissima Paternitas sciat, quibus eius sacra regia maiestas palatinis terrarum ⌊Prussiae⌋ significare dignata est, ut sese ad proxima ⌊comitia⌋ celebranda parant, consiliarios autem ⌊Regni⌋ ad eadem comitia venturos indicat, sed de loco et de tempore comitio ms. a(!)
⌈oo ms. a(!)
⌉rum nihil meminit. Allatae sunt etiam litterae et ⌊nobilibus⌋ terrarum ⌊Prussiae⌋ ad unum quemque palatinatum districte pertinentibus, nihil in se continentes, quam ut nobiles ex suis districtibus atque etiam et minores civitatis nuntios viros dignos atque aptos de tractandis suis omnibus negotiis ad eadem futura comitia eligant concessaque illis plena facultate. Quid autem mihi Vestra Reverendissima Paternitas faciendum censeat, velim ut mihi quicquam certi scribat, ubi et quando comitia generalia celebrabuntur.
Nobilis ⌊Ioannes Scepanski⌋ non dubitavit magnam familiaritatem mihi cum Vestra Reverendissima Paternitate interesse. Is putabat magno sibi adiumento meam ad Vestram Reverendissimam Paternitatem intercessionem fore. Quare etiam atque superinscribed⌈atqueatque superinscribed⌉ etiam Vestram Reverendissimam Paternitatem oro, ut pro illa summa benevolentia, quae mihi in Tua Paternitate perspecta est, minime denegare velit ⌊Ioanni Scepanski⌋ in villa minori Swinarczu stagnum, seu lacum, quoddam aquis ad summum implere, quod sine damno Vestrae Reverendissimae Paternitatis poterit fieri. Sed praesens Vestrae Reverendissimae Paternitatis lautius referre paratus est. Erit hoc mihi tam gratum quam quod gratissimum, si in hac re Vestra Reverendissima Paternitas benignum sese Ioanni exhibuerit. Quicquid gratiae et benignitatis in hac re in ⌊Ioannem Scepanski⌋ Vestra Reverendissima Paternitas contulerit, id in me collatum existimabo. Ceterum Vestra Reverendissima Paternitas, ubi profectura fuerit ad ⌊Starogroth⌋, oro vehementer, AAWO, AB, D. 4, f. 99v ut recta ad ⌊Radzyn⌋ petat. Iucundius nihil quicquam mihi facere hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ Vestra Reverendissima Paternitas poterit.
Cum his me omnibus Vestrae Reverendissimae Paternitati humiliter commendo.