Hesterna nocte, cum adhuc ⌊generosus dominus castellanus Culmensis⌋ apud me esset, ⌊⌋ a nuntio meo Dominationis Vestrae Reverendissimae accepi, quae me paterna Dominationis Vestrae Reverendissimae in me propensione, quam clare secum ferebant, non mediocriter exhilararunt. Sequarque in eis Dominationis Vestrae Reverendissimae contentam voluntatem, et ⌊hinc⌋ recta 1537-04-20⌊XX-a huius1537-04-20⌋ exibo, 1537-04-21⌊postridieque eius diei1537-04-21⌋ Deo bene favente apud Dominationem Vestram Reverendissimam in prandio constituar, hac tamen lege, ne Dominatio Vestra Reverendissima me exspectet impransa: sum fortassis ex ⌊Ditrichswaldo⌋ serius, quam ad meridiem, venturus.
⌊Cubicularius iste regius⌋ litteras de loco ⌊conventus⌋ Dominationi Vestrae Reverendissimae a ⌊serenissima maiestate regia⌋ reddet, de quibus aliisque rebus coram latius. Interea me solito paterno in me amori Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere commendo. Dominus Deus eandem longissimo tempore sospitet prosperetque in omnibus.