⌊⌋ hic pauloante accepi, quibus illum tuum in me amorem, quo me, cum adhuc puer esses, hactenus prosecutus es, habunde mihi declarasti. Quod eo fuit gratius, quo certo compertum habeam hanc tuam omni cf. Adagia 1526 No. 452 Fucum facere ⌊fucocf. Adagia 1526 No. 452 Fucum facere ⌋ carere in me animi propensionem. Vicissim tibi de me persuade, quod in amando te nihilo sum remissior, quam tu in me esse possis idipsum re ipsa, si quando oportunitas tibi bene faciendi se obtulerit, testabor. Egique hic ante paucos dies cum ⌊domino custode Varmiensi⌋ ⌊collegaque eius⌋, qui a ⌊capitulo⌋ ad me erant missi, ea, quae in tuos usus accomoda esse arbitrabar, illorumque ac aliorum, neque meus tibi favor et patrocinium, ubi pro te quippiam agendum incumbet, deerit.[1]
Pro novis, que scripsisti, gratiam habeo, quod ut saepius et quam copiosissime facias oro, et pro iure amiciciae nostrae a te postulo. Praeterea (quod numquam per te omitti velim), ut me in dies communi ⌊domino nostro reverendissimo Plocensi⌋[2] cariorem commendatioremque tua commemoratione efficias, quo mihi nihil umquam facere poteris gratius. Bene vale.