List #1664
Claude CHANSONETTE (CANTIUNCULA) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-07-10
odebrano [1537]-07-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
In Borussia
Salutem.
Quod tibi et populo Christiano tibi credito, felix faustumque sit, Reverendissime Praesul, auctae dignitatis tuae nuntium, ut perlibenter audivi, sic fortunae secundae cursum perpetuum tibi gratulor vehementer. Desino mirari, quibus artibus hoc Regnum eo maiestatis ac splendoris conscenderit: neque enim aliunde (post Deum) id quicquid esse potest felicitatis, existit, nisi, quod et in sceleratos graviter animadvertitur et suus est virtuti honos. Talia honoraria, sed et multo maiora, heroicae istae virtutes tuae dudum promerentur. Verum de tuis laudibus alias: neque enim vel meis vel aliorum calculis viritim corrogatis eges, cui pridem theatrum plaudit universum. Cum, quod dixi, nunc primum rescivissem, ab abituriente tabellario impetr paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉avi, ut has ad te scribere liceret, grati ac memo paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ris animi erga te mei testes. Etenim cum in
Reverendissimae
D(ominationi) or D(ominationis)⌈D(ominationi)D(ominationi) or D(ominationis)⌉
Vestrae propensissimus