Dominus ⌊Nicolaus Nipczicz⌋ proficiscitur nuntius a ⌊maiestate regia⌋ ad ⌊capitulum Warmiense⌋, ita, ut optabat Paternitas Vestra Reverendissima, instructus, et quem Paternitas Vestra Reverendissima melius adhuc informare poterit, si quid addendum vel mutandum putabit ab his, quae a me praescripta habet. Quoniam vero Dominatio Vestra Reverendissima ab ⌊illo⌋ omnia intelliget, quae vel hic apud nos aguntur, vel apud ⌊regiam maiestatem⌋ seditiosi concitata nobilita text damaged⌈[a]a text damaged⌉te perniciose moliuntur, proinde supervacaneum duxi occupare Dominationem Vestram Reverendissimam longioribus, quandoquidem exiguum fuit temporis intervallum, quo et dominus Nipczicz absolvendus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉ erat, et ad multa tam regiae maiestati, quam amicis, rescribere cogebar subito.
Mitto descriptum ex litteris regiis ad me hoc, quod eius et domini ⌊Gissii⌋ negotium attinet text damaged⌈[inet]inet text damaged⌉. Dabo operam, ut, priusquam ad nos electio aut postulatio text damaged⌈[o]o text damaged⌉ perferatur, litterae ad ⌊papam⌋ regiae sint pro utraquae Dominatione Vestra paratae, ne mora sit in mitten(do) nuntio ad ⌊Urbem⌋.
Sit felix et laeta Vestra Reverendissima Paternitas et me, quod facit, amet.