List #1722
[Ioannes DANTISCUS] do UNKNOWN [Ermland (Warmia) Canon]Löbau (Lubawa), 1537-09-24
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Venerabilis Domine, Frater et Amice carissime. Salutem et felicitatem.
Quod Dominatio Vestra mihi congratulatur, facit hoc ex singulari in me amore et benevolentia, cui respondere curabo sedulo, habeoque pro ea propensione magnas gratias. Dominus Deus, cum a me, tum etiam a vobis omnibus orandus est, ut divina sua gratia hunc, quem mihi tradidit, magistratum[1] regat atque BCz, 244, p. 262 dirigat, quo sic una vivere possimus, cf. Vulg. Lc 16.2.2 redde rationem vilicationis tuae ⌊ut valeamus debitam villicationis nostrae reddere rationemcf. Vulg. Lc 16.2.2 redde rationem vilicationis tuae ⌋[2]. Gratum mihi fuit, quod de equis mihi Dominatio Vestra scripsit. De illo autem, qui contagiosum patitur fluxum, Dominatio Vestra, ex re ut consilium capiat, oportet: ego eius medicinae parvam, immo nullam habeo scientiam. De canteriis sive valachis, cum una aliquando erimus, sic me geram, quem text damaged⌈[em]em text damaged⌉admodum et merita Dominationis Vestrae, et mea erga illam benevolentia text damaged⌈[a]a text damaged⌉ exiget. Quam feliciter valere cupio.
Ex