List #1724
[Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI]Löbau (Lubawa), 1537-09-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Domino Deo, quas possum, gratias habeo, quod Dominationem Vestram Reverendissimam per apostolicam benedictionem in sede Cracoviensi confirmavit[1], ob idque insigniter Dominationi Vestrae Reverendissimae congratulor atque omnia fausta ac prosperrima precor, gratissimoque animo Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias habeo, quod tandem per Dei misericordiam opera Dominationis Vestrae Reverendissimae XX-a huius mensis ad ecclesiam Varmiensem servata electione sum postulatus. Quantum pro hoc beneficio Dominationi Vestrae Reverendissimae debeo, non invenio numerum, quantumvis tamen vires facultatum mearum superet, efficiam paulopost, ut me sibi gratum fuisse perpetuoque futurum cognoscat. In eo, quod reliquum est in
Commendo me in favorem et benevolentiam Dominationis Vestrae Reverendissimae impensissime, quam et dominus Deus quam diutissime sospitet felicissimamque in omnibus faciat, precor viribus animi totis.
Ex