Cum tantum debeam Dominationi Vestrae Reverendissimae, quantum mihi ipsi, non est, cur tantopere mihi gratias agat.
Si quid feci,
cf. Sen. Con. 8.6 feci quod debui; Sen. Dial. 5.24.4 fecit quod debuit; Quint. Decl. 323.7 Ille quod debuit fecit; Vulg. Is 5.4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei?; Vulg. Lc 17.10 quod debuimus facere fecimus ⌊id quod debui fecicf. Sen. Con. 8.6 feci quod debui; Sen. Dial. 5.24.4 fecit quod debuit; Quint. Decl. 323.7 Ille quod debuit fecit; Vulg. Is 5.4 Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei?; Vulg. Lc 17.10 quod debuimus facere fecimus ⌋. Veniat haec nostra expeditio vel etiam cum ciconiis, expectandum beneque sperandum est. Interea hic dabitur diligens opera, ut omnia per me et officiales meos in commodum Dominationis Vestrae Reverendissimae, quantum amplius fieri possit, dirigantur. Si non fuisset profectio anni praeteriti ad ⌊comitia Regni⌋ ⌊Cracoviam⌋, in quibus mille quingentas marcas de meis hic censibus ex pecuniis propriis absumpsi, nihil de proventibus huius anni Dominationi Vestrae Reverendissimae decederet aliud quam id, sine quo res domestica sustineri non potest, pro fraterno tamen amore nostro curabitur, quod et in arca non parum, in castrisque et praediis omnia reperiet integra, non secus, ut prius scripsi, quam si ipse sim mansurus. Accipietque Dominatio Vestra Reverendissima tempore possessionis ⌊a nepote⌋ meo, qui ex mandatu meo omnia hic diriget, rerum omnium, ut vocant, inventarium, et alia omnia, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae sum pollicitus. Neque interim necesse est, quod de equis, pecoribus, familia aut officialibus Dominatio Vestra Reverendissima sit solicita – omnia eo ordine disponentur et in potestatem vestram tradentur, quemadmodum a me habita sunt et recta, modo ea Deus in gratia sua conservet.
Ceterum, quod ⌊venerabile capitulum⌋ petit, ut inter eundum in ⌊Allenstein⌋ me conferam, quamvis aliter apud me statueram et de mente mea ⌊venerabilem dominum Achacium⌋, qui idipsum a me petebat, certiorem reddidi, non possum tamen non obsequi ⌊venerabilis capituli⌋ primis precibus, significaboque ⌊domino Achacio⌋, quo tempore me expectare debeat, profectionis meae prius descriptae tempus et modum mutaturus, concedamque ⌊Heilsbergum⌋, oppido ⌊Gutstat⌋ non viso ob caeremonias, de quibus Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, quas non prius exhiberi permittam, quam sim confirmatus, neque liceret. De ⌊Ioanne Brede⌋ sic res habet, ut scribit Dominatio Vestra Reverendissima, ubi quid istiusmodi factorculi harpagare possunt, non omittunt. Satius erit deinceps, ut per ⌊Cracoviam⌋, quod ad nos pertinet, agamus. Quattuor aurei Renenses, quos ⌊frater Dominationis Vestrae Reverendissimae⌋ dedit, ut ei reddantur, efficiam. Mandata ⌊maiestatis regiae⌋ pro colligenda accisa non sunt nobis necessaria, quandoquidem episcopatus nostri civitatesque maiores et oppida reservarunt sibi, ut ipsi exigerent et colligerent, verum exactio a nobilitate commissa est a ⌊maiestate regia⌋ per scripta mandata, quae pauloante
⌊Volski⌋ cubicularius attulit, dominis capitaneis, erit itaque is ordo servandus in oppidis episcopatus qui in aliis, ut videlicet molitores seu molendinarii sint iurati, ne quod braseum sine signo ad molam percipiant, ut in litteris ⌊dominorum consiliariorum⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋[1], quarum Dominationi Vestrae Reverendissimae miseram exemplum, continetur. Nobilitas etiam in episcopatibus ab officialibus deputatis signa ad molam deferat, nemo enim omnium ordinum immunis esse debet, ad eum modum iam hic ut ordo servetur, commisi. Nos episcopi ab ea contributione de mensis nostris non sumus exempti etc.
De expilatione Gdanensium[2], quam inconsultis ⌊dominis consiliariis harum terrarum⌋
sibi statuerunt, an subditi nostri ad eam sint astricti nec ne, cum illis est age written over gere⌈gereageage written over gere⌉ndum. Mirabar, quod in ⌊conventu⌋ praeterito pagani seu nobiles nostri non sint conquesti, cum ubi opus non est,
cf. Adagia 1526 No. 869 elephantum ex musca facis ⌊ex musca faciunt elephantumcf. Adagia 1526 No. 869 elephantum ex musca facis ⌋. ⌊Gdanenses⌋, quos volunt immunes, faciunt, esset tamen ea de re cum eis agendum. Credere nequeo, quod sine ⌊venerabilis capituli⌋ consensu ⌊reverendissimus olim Varmiensis⌋ durante vita pensionem reservari curaverit, verum de iis et aliis aliquando coram latius.
⌊⌋. Utinam vel auderent, vel saperent, adhuc superesset satis commodi temporis in ⌊Valachos⌋, ms 2 3 4 qui,
ms 1 q[ui] paper damaged⌈quims 2 3 4 qui,
ms 1 q[ui] paper damaged⌉ non parva caede ex divina permissione in consolationem ⌊sancti regis nostri⌋ sunt affecti, quem et ulterius, ut spero, dominus Deus non deseret. A quo Dominationi Vestrae Reverendissimae aetatem ms 2 3 4 diutissime,
ms 1 di[u]tissime paper damaged⌈diutissimems 2 3 4 diutissime,
ms 1 di[u]tissime paper damaged⌉
incolumem atque omnem felicitatem precor.