List #18
Claude DODIEU de Vély do Ioannes DANTISCUS[perhaps surroundings of Regensburg], [probably 1532-04 — 1532-06]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Illustrissimo domino, domino
Non putares, quam me commoveant crebrae istae tui exspectationes. Heri quidem cum archimonetarius venturum se dixisset et te hodie affuturum arbitraremur, repente nuntiatum est eius filiam, quae paucis ante diebus peperisset ac recte valere diceretur, inopinato morbo oppressam, animam statim exhalasse. Id illum graviter, ut fert, ferre quis admiretur? Est enim insitum natura suorum interitu lugere, sed huic malo adiungitur nam(?), quod insperato, ut dixi, accesserit, non mediocris causa ad augendam aegritudinem. Putantur enim omnia sub repentina graviora, quasi, si provisum esset, praecaveri potuissent. Hinc enumeratis Priami opibus, ut sibi videbantur visa erant, sempiternis subiungit Thelamo: „ cf. Enn. scen. Andromacha 92-94 haec omnia vidi inflammari / Priamo vi vitam evitari / Iovis aram sanguine turpari ⌊Haec omnia vidi inflammaricf. Enn. scen. Andromacha 92-94 haec omnia vidi inflammari / Priamo vi vitam evitari / Iovis aram sanguine turpari ⌋”, cum scilicet nihil minus timerent. Hoc est, cur ei simul animus cum re conciderit, quod si praevidisset fore, longe facilius toleraret. Itaque quam vellem archimonetarium nostrum ita se prius praeparasse ac secum esse meditatum, quo pacto adversam aerumnam ferat, peregre rediens, semper cogitasset aut filii peccatum aut uxoris morbum aut mortem filiae, communia esse haec paper damaged⌈[c]c paper damaged⌉(?), ne quid horum accidat nusquam animo novum. Ita nunc maxime illi superinscribed⌈illiilli superinscribed⌉ efflueret praesentis istius calamitatis recens opinio, nec esset exspectandum auxilium, quod dies et doloris inveteratio sunt, quamvis sero, allatura.
Interim vereor paper damaged⌈[or]or paper damaged⌉, ne illo absente tu nolis, hem quam rustice, oblitus certe et dominationes et reverendissimas ac eiusmodi vestra magnifica verba, verba dum sint et rei satisfecerim, non me pigeat sic esse locutum[1]. Ergo Reverendissima Dominatio Vestra, si me amat, ea causa magis veniet, quo ego illi solus, totum huius ad nos itineris, quantuscumque est labor, debeam, quique adeo mihi iucundus futurus est, ut vel illo superinscribed in place of crossed-out hoc⌈hoc illo illo superinscribed in place of crossed-out hoc⌉ nomine desiderem constantius adventum suum eo gratiorem, quanto citius ac non sine suavioris alicuius amici comitatu veniet Reverendissima Dominatio Vestra. Ego illam et impransus et prtu satur exspecto omni hora.
Interea pulchre valeat et significet, si quid spei habet de concordia rerum Hungaricarum.
Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus, sed otiosissimus