⌊⌋ superiori die Dominationi Vestrae Reverendissimae ex ⌊Allenstein⌋, unde ⌊hic⌋ 1537-12-18⌊nudiusquartus1537-12-18⌋ applicui, et binas Dominationis Vestrae Reverendissimae a ⌊venerabili domino cantore⌋ accepi, iam enim ⌊dominus praepositus⌋, cui Dominatio Vestra Reverendissima unas dederat, hinc abierat. ⌊⌋, quas Dominatio Vestra Reverendissima pro ⌊Gaspare Holthusen⌋ scripsit, non gravate admisi, quandoquidem non est, quod vel debeam vel velim Dominationi Vestrae Reverendissimae negare. Paulopost, hoc est 1537-12-21⌊heri1537-12-21⌋, ⌊frater meus Bernardus⌋ rebus commissis bene dispositis sospes rediit. Litterae cambii ad numerum pecuniarum nostrarum, quae adhuc habentur ⌊Thoroniae⌋ per ⌊Georgium Hegel⌋, meis impensis per proprium nuntium equitem ad ⌊Urbem⌋, antequam ⌊frater meus⌋ relinqueret ⌊Cracoviam⌋, iis condicionibus, ut inter nos conventum est, actutum missae sunt, eisdemque expensis nuntius eques usque huc ad me cum bullis et tota nostra expeditione ex ⌊Urbe⌋ revertetur. Quod futurum spero circa principium mensis Februarii etc.
Quae in aula nostra et alias in novis habentur, Dominatio Vestra Reverendissima ex adiunctis intelliget, adeoque et ea, quae ⌊dominus Nibschicz⌋ ⌊decano⌋ rescripsit. Ceterum quae hic acta sunt ⌊venerabilis dominus cantor⌋ referet, de quibus et aliis in rem Dominationis Vestrae Reverendissimae
facientibus hic coram latius. Cuius adventum fraterno animo exspecto.
Ignoscat, quaeso, quod in praesens sim contractior occupatus in rei domesticae cura et ordine, qui, ut recte constituatur, non fit sine novi patrisfamilias difficultate et labore. Quod fortassis et brevi Dominatio Vestra Reverendissima experietur. Quam felicissime valere
non secus atque me ipsum cupio.