BK, 230, p. 369
Scriptis his litteris ⌊reginalis maiestas⌋ scripsit ad nos misitque omnes litteras ex ⌊Roma⌋ missas, quibus ⌊regiae maiestati⌋ scribitur, quod ⌊summus pontifex⌋ noluit concedere annatas regiae maiestati pro quibus obtinendis miserat dominum ⌊Soboczky⌋ aulicum suum. Et ita nos cum aliis dominis nominatis ad episcopatus cogimur magnam ⌊Romam⌋ mittere pecuniam, et nos praesertim, qui ante unum cum medio annum miseramus illuc duodecem millia florenorum, et nunc cogimur mittere decem octo millia, quae profocto(!) ⌊sanctissimus⌋ debuit condonare ⌊regno⌋ et ⌊maiestati regiae⌋ pro defensione pro paganis.
De ⌊rege⌋ ⌊Franciae⌋ ita scribitur, quod revocaverit omnes suos milites ex ⌊Italia⌋, quia ⌊regina Maria⌋ multos milites suos profligaverit. Haec sunt, quae nobis scripta sunt et quae voluimus Vestrae Reverendissimae Paternitati veteri nostro amico perscribere.