Acceptis ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae mox vocatum ⌊Ioannem⌋ sartorem adegi, ut ad Reverendissimam Dominationem Vestram properaret. Cunctationis suae excusationem ipse afferet. Ego facile credo servitorem meum non intellexisse ⌊ipsum⌋ dicentem se expectaturum hic reditum eius. Non vacavit mihi perlegere litteras hac vespera litteras, quas Reverendissima Dominatio Vestra (de quo ago gratias) ad me misit, ab aliis ad se datas. Eas a me in congressum mutuum nostrum retineri, Reverendissima Dominatio Vestra ne aegre ferat, rogo. Tunc de his commentabimur quoque ex opportunitate.
Dominus Deus praestet mihi, ut iucundam felicemque videam Reverendissimam Dominationem Vestram dedicationis meae auctorem, quidam hic civis meus ex nundinis Salfeldensibus huc reversus ⌊⌋ mihi reddidit, quas a domino ⌊Czeem⌋ ad me datas affirmavit. Ego agnito sigillo mox digito effregi cartulam, qua erat transfixa epistula, et antequam aperirem, animadverti alienum titulum, territus cancellario tradidi servandas litteras ostendens ruptae chartulae apicem adhuc fixurae haerentem, ut dubium esse non possit non fuisse resignatas litteras, quod et Reverendissima Dominatio Vestra advertere dignabitur, ac mihi condonare hunc errorem vel potius imprudentiam. Nam bona fide affirmo me nec explicasse litteras, nec introspexisse.
1538-09-27⌊Feria sexta1538-09-27⌋, Deo auspice, ex ⌊Ditrichswalt⌋ ieiunus proficiscar, venturus ⌊Gutstatum⌋ in Vestrae Reverendissimae Dominationis Vestrae oppidum, opinor non ante vesperam, ac prandium cenae iuncturus, quam etiam Iudaico more facere non pigebit. Nolim autem Reverendissimam Dominationem Vestram aliquid sibi propterea sumere incommoditatis aut molestiae, quod et rogo plurimum, optans eandem videre atque complecti sanam atque vigentem.