Licet tu exsistas rarus in scribendo, tamen ego, qui tibi dudum singulariter afficior tibi scribere numquam gravabor.
Scias me hic in ⌊domo tua⌋ esse et vices tuas, quam diu hic sum, supplere cum tuo commendario ⌊Urbano⌋, viro bono, sed revera esset necessarium, ut aliquando huc ad aliquot dies venires, nam a multis desideraris probis. ⌊Pater⌋ tuus, Simeon senex, hic mecum est, bonus senex et politus cupitque, ut omnia in bono statu essent ad urbem et ecclesiam pertinentia, sed etiam nonnihil passus est calamitatis, tunc quando tumultus, dum in dote tua essem, adversus me motus fuerit a plebe vili. Detinueram enim unum pseudosacerdotem ortum ex ⌊Pomerania⌋, in praesentia mea publice haeresim profitentem et temerarie docentem, et servavi eum per noctem domi in cellario volens adveniente reverendissimo domino ⌊archiepiscopo⌋ de eodem disponere, quod aequitas suasisset. Mane autem donec missam legerem tumultus ortus est nonnullis laicis eiusdem sectae Luterianae tutoribus et nonnullis sacerdotibus et religiosis instigantibus. Et dum exivissem ecclesiam comitatus proconsulibus, quibus eum sacerdotem haereticum in manus dederam, ecce ille tumultus venit ad postes domus et vi conabatur postes effringere clamore magno edito. Mei tamen prohibuere ostii effractionem et interim sacerdos ille, quem detinueram, exivit. Et ita motus cessavit. Ambrosius scriba tunc erat in dote, pauper adeo fuit deterritus, quod vix spirare potuerit.
Ecce ⌊tuorum gentilium⌋ religiositas, nihil itaque proficere potui una cum reverendissimo domino ⌊archiepiscopo⌋ in emendanda religione, et in emendandis pseudosacerdotibus et religiosis et vereor, quod post nostrum abitum res in deterius cedent, tu non multo offertorio gaudebis.
Ego magna commoditate usus sum, tuam domum inhabitans. Decrevi igitur et tribunal meum hinc auferre et alibi locare, nam nec officialis tutus est, et sacerdotes probi, quibus notio apud me era{n}t, nonnisi more Nicodemi propter metum ad me veniebant. Domini Gdanenses cupiunt, ut parochi cum eis maneant, et ubi non manserint, timent haeresim alas suas latius expansuram. Vescuntur multi carnibus et butyro, omnia in fide et non in operibus constituta esse credentes ad salutem. Orator ducis Megapolensis doctor senex, qui hic fuit, dicit se fuisse magistrum ⌊Luteri⌋, quem a puero improbissimum novit et lenonem fuisse profitetur neque habere litteras ad doctrinam sufficientes, sed eum habere dicit quosdam litteratos, qui ipsi plus confingunt, quam ipse et adornant. Idem doctor dixit ante annum ipsum convenisse et vidisse et allocutum fuisse perquirendo, quomodo in errorem incidisset. Cui ⌊Qui⌋ sibi respondisset se nescire, quomodo
BCz, 249, p. 68
incidisset, sed professus est, quod in nomine diaboli ordinem suscepisset et iterum reliquisset et postea iterum reassu<m>psisset et quod intelligat se male facere velleque libenter desistere, sed nequaquam se posse, unde est, quod conicio, ipsum spiritu maligno esse occupatum, quod sui non sit compos. Et idem spiritus malignus non quiescit discurrens alios inficiendo, dominium ⌊magistri⌋ totum iam infectum habetur et arae in ⌊Monte Regio⌋ demolitae unica reservata. Haec tibi scribere placuit, tu scribe aliquando meliora et ⌊reverendissimo domino Premisliensi⌋ nos commendes.