List #2049
Seweryn BONER do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-01-12
odebrano [1539]-01-26 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et plenam deditissimorum servitiorum meorum commendationem.
Inviso praesentem Reverendissimae Dominationis Vestrae valetudinem, quae ut mihi quidem est omnino carissima, ita ut eidem illi et quam maxime diuturna sit, et prosperrima, plane ex animo opto cum hac eiusmodi omnium bonarum fortunarum apprecatione, quae ab observantissimo amantissimoque illius homine et servitore proficisci potest prolixissima.
Quod me Reverendissima Dominatio Vestra pro suo in me perpetuo amore praeter omnem scribendi necessitatem brevibus quidem illis, sed certe humanitatis officiique plenis cf.
Porro quod hinc Dominationi Vestrae Reverendissimae de rebus novis scriberem, invenio aliud certe nihil, nisi si quod fortasse de nostris istis
Haeremus in eo, quod omnium primum statim ab initio de defensione propositam est, BCz, 1597, p. 440 utrum ea fundorum ne aestimatione, an alia potius ratione prosequenda sit. De illa sane plurimus et a senatoribus, et a nuntiis terrarum sermo non reclamantibus spiritualibus, etiam si quis a
Aliud est sane nihil quod scribam, nisi illud adhuc restarent de munere, quo me ex Thorunensis nundinis Reverendissima Dominatio Vestra affectura esse scribit, quod ipsum et si non poterit mihi esse non gratissimum, scire tamen Reverendissimam Dominationem Vestram volo cum obligatiori me iam antea illi esse, quam ut in hoc genere devinciri amplius vel possim, vel debeam, tum illustrem istam Dominationis Vestrae Reverendissimae in me voluntatem et gratiam ampliorem mihi esse omni munere. Sed haec alias.
Nunc certe et commendatissime esse Reverendissimae Dominationi Vestrae cupio et mea servitia prorsus autem omnem exceptionem eidem offero prona ac perpetua precorque, ut illam sospitem diu conservet aliaque post aliam felicitate cumulet Dominus.
Datum
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus servitor