List #2071
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-02-08
odebrano [1539]-02-08 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine clementissime.
Ago gratias sempiternas, quod ipsa me tam paterna clementia et gratia prosequatur et de me tam paternam curam gerat, et valetudinis meae tam clementem habeat rationem, quod maiorem non videtur habere posse. Rependat Dominus, quod ego mereri nequeo. Cerevisiam mihi missam accepi. De cetero non est opus Reverendissimam Dominationem Vestram sollicitam esse, videor enim mihi (Deo gratia) morti esse proximus.
Dominum
Mulieres, quae ceteris fortiores antea videbantur, litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae monitae, mox se fracto animo in fletum et planctum deiecerunt. Dominatio Vestra Reverendissima dignabitur rem pie coeptam forti animo in finem usque prosequi nec ullis inter cessionibus, quantumvis magnatum cedere on the margin⌈inter cessionibus, quantumvis magnatum cedereinter cessionibus, quantumvis magnatum cedere on the margin⌉ ac superinscribed in place of crossed-out ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉acac superinscribed in place of crossed-out ...⌉ in ulterioribus processibus decernen(do)
Plura nequeo et diligenter peto, ut me in ea gratia, in qua me esse video, in finem usque conservet. Christus Dominationem Vestram Reverendissimam ad multos annos incolumem servet.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus