Accepi heri a cubiculario Paternitatis Vestrae Reverendissimae clementissimas Paternitatis Vestrae Reverendissimae, domini et maecenatis mei colendissimi, litteras cum ea, qua decet, subditissima ac debita reverentia. Quibus mihi iniungere di ms. a(!)
⌈ii ms. a(!)
⌉gnata est, ut litteras meis iunctas domino ⌊Thomae⌋ in ⌊Althaus⌋ perferri curarem. Quod pro debito officii mei obsequentissime facere non negligam curaboque, ut hodie adhuc hinc mittantur. Nihil enim mihi gratius potest contingere, quam ut detur opportunitas obsequendi Paternitati Vestrae Reverendissimae. Quod ⌊reverendissimum dominum meum⌋ spectat, nolo Paternitatem Vestram Reverendissimam cum ea, qua summa possum, reverentia latere illum valetudinem usque adeo habere afflictam, ut neque firmum pedis vestigium figere queat, quinimmo totaliter lecto decumbit exhaustis totaliter fere viribus a febre tertiana nota, quae nona huius in ⌊Althaus⌋ suam invaserat reverendissimam paternitatem, aucta tandem viae incommoditate eo usque, ut ego, qui vel solus ⌊paternitatem suam reverendissimam⌋ reverendissimam observabam diligentissime, desperabam fere de salute suae reverendissime paternitatis, praesertim in quarto paroxismo crisi scilicet, quem in ⌊Plovesia⌋ habuit, intensissimis intervenientibus caloribus, ita, ut videretur ratione ac intellectu destitui, proferendo, quae ad rem non spectabant. Post eum paroxismum timens ⌊sua reverendissima paternitas⌋ de graviori periculo, huc veniens misit pro fratre ac sororibus ⌊Gedanum⌋ accepitque medicinas a domino doctore ⌊Hieronimo de Thoronia⌋ sibi relictas, itemque alia, nescio quae, farmaca a doctore Ambrosio Gedanensi, quem ⌊frater⌋ suae reverendissimae paternitatis huc secum adduxit, quae ex debili alioqui multo debiliorem reddidere. Promittunt domini doctores in dies meliora, cum praefatus Geda AAWO, AB, D. 68, f. 243v
nensis, tum dominus ⌊Nicolaus Cupernicius⌋ canonicus Varmiensis, qui hodie huc appulit, sentit tamen adhuc ⌊sua reverendissima paternitas⌋ tempore suo paroxismum, etsi non usque adeo intensum quemadmodum prius, nihilominus debilis supramodum, appetitum fere nullum, oris ac linguae siccitatem habet continuam. Nullo solido cibo written over i⌈ioo written over i⌉ uti potest. Praeter eam, quam profecto maximam patitur, infirmitatem turbavit summopere ⌊suam reverendissimam paternitatem⌋ mentio facta per Paternitatem Vestram Reverendissimam in litteris suis de subscriptione addiditque suae reverendissime paternitati non parum aegritudinis, quamvis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ ego id ex animo suae reverendissimae paternitatis eicere curabam pro posse curaboque sedulo, ne exinde quicquam aliud suae reverendissimae paternitati, qui summopere cavet, ne Paternitatem Vestram Reverendissimam in aliquo offendat, contingat. Me cum his hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ devotissimaque obsequia mea Paternitati Vestrae Reverendissimae, domino meo clementissimo, humillime commendo Deumque precor, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam quam diuti hidden by binding⌈[iuti]iuti hidden by binding⌉ssime sanam et incolumen ac in omnibus florentem conservet.