Dominum doctorem Bork et litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ita libenter vidi et excepi, ut umquam aliquid quod in hoc mundo mihi fuit gratum. Ea omnia, quae cum ⌊illo⌋ hic egerim, ex litteris meis satis prolixis ad ⌊maiestatem regiam⌋ intelleget. Intelleget etiam difficultates meas, in quibus hic versor, cum mihi neque redire neque manere satis sit integrum; potuisset mihi saltem Dominatio Vestra Reverendissima pro solita sua in me gratia aliquid significasse, si aliqua difficultas se in his rebus offerret, praesertim de mora hic facienda, quid mihi sequendum foret. Numquam profecto in animo meo sic fui turbatus et perplexus, et quemadmodum hanc profectionem huc non ambivi, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae cognitum est, sic etiam ferre potuissem, ut quisquam alius, qui largitionibus id quaerebant, hic pro me fuisset. Hoc, quod ego semper timui, et cum Dominatione Vestra Reverendissima locutus sum aliquoties, evenit: omnes enim has difficultates per dominum Ferdinandum archiducem encrypted ⌈dominum Ferdinandum archiducemdominum Ferdinandum archiducem encrypted ⌉ habemus, omnes tractatus hic passim a pueris canuntur encrypted ⌈a pueris canuntura pueris canuntur encrypted ⌉ — ulterius itaque caute erit ingrediendum, ne vel hunc regem Franciae vel caesarem offendamus encrypted ⌈regem Franciae vel caesarem offendamusregem Franciae vel caesarem offendamus encrypted ⌉. Adhuc written over Ad hoc(?)⌈Ad hoc(?)AdhucAdhuc written over Ad hoc(?)⌉ nondum est finis. Dominus Ferdinandus archidux encrypted ⌈Dominus Ferdinandus archiduxDominus Ferdinandus archidux encrypted ⌉ apud Gallum encrypted ⌈GallumGallum encrypted ⌉ se dixit ad summum pontificem esse missum encrypted ⌈ad summum pontificem esse missumad summum pontificem esse missum encrypted ⌉, ut tanto melius etc. expediretur encrypted ⌈melius etc. expedireturmelius etc. expediretur encrypted ⌉, et multa ibidem promisit encrypted ⌈promisitpromisit encrypted ⌉, et cum hoc non eveniet, novae erunt suspiciones, et timendum est ne postea utrumque amittamus encrypted ⌈ne postea utrumque amittamusne postea utrumque amittamus encrypted ⌉. Quod pro sua prudentia incomparabili Dominatio Vestra Reverendissima melius quam ego describere possum intelleget. Nusquam tuta fides. Ego hic, cum sic mihi est in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ fatis, manebo, velim tamen, si cum gratia regiae et reginalis maiestatis fieri possit, ut cito revocarer et alius etiam periculum faceret, quid hic agitur; non tamen ut ego volo, sed fiat voluntas Domini. Quaeruntur mirabiles viae, ut reor, a principibus quibusdam Germanis, hoc potissimum tempore, quibus amicitia et benevolentia inter maiestatem caesaream et serenissimum dominum nostrum infici et penitus tolli possit, quo factum est, quod hactenus ... vellus aureum encrypted ⌈vellus aureumvellus aureum encrypted ⌉ non est perlatum encrypted ⌈perlatumperlatum encrypted ⌉. Nuper etiam audivi in symposio una cum domino ⌊doctore Borgk⌋ a praeposito de Waltkirchen, qui hic nunc omnia imperii et Germana negotia derigit, quomodo huc fuissent missae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ litterae serenissimi domini nostri, quas ad regem Hungariae scripserat, et ipse dominus praepositus gloriabatur se eas legisse, in quibus continebatur,
BNW BOZ 2053 nr 531 f. 169v
quomodo serenissimus dominus noster regem Hungariae hortabatur ut pacem faceret cum Thurcis, si viribus suis diffideret modis quibuscumque encrypted ⌈ut pacem faceret cum Thurcis, si viribus suis diffideret modis quibuscumqueut pacem faceret cum Thurcis, si viribus suis diffideret modis quibuscumque encrypted ⌉, quod hic factum contra caesarem sunt interpretati. Hinc perpendat Dominatio Vestra Reverendissima, quam secreto res nostrae apud illum bonum regem servantur, et qui sint, qui haec secretiora partium nostrarum huc mittant. Tales tractatus, meo rudi iudicio, per litteras fieri non deberent, cum sic periculosum sit et haec curia boni regis tot malis hominibus regatur. Amisimus nostra incuria castrum Barense, unde omnes has difficultates habemus, fuit in eo cum quadraginta suis conductis stipendiariis, potuit deponere castellanum et non fecit, certe culpa carere nequit encrypted ⌈fuit in eo cum quadraginta suis conductis stipendiariis, potuit deponere castellanum et non fecit, certe culpa carere nequitfuit in eo cum quadraginta suis conductis stipendiariis, potuit deponere castellanum et non fecit, certe culpa carere nequit encrypted ⌉. Hoc non scribo, ut illi nocerem, sed fides mea et veritas mecum vi impellunt encrypted ⌈illi nocerem, sed fides mea et veritas mecum vi impelluntilli nocerem, sed fides mea et veritas mecum vi impellunt encrypted ⌉. Sed de his aliquando coram latius. Haec summa fuit caesarianorum practica, ut castrum hoc mox post mortem illustrissimae dominae ducis haberent. Dubito valde de restitutione. Hinc nos fortassis cogent, si iure statum hunc habere nequiverint, ut per huiusmodi difficultates eum vendamus. Intellexi etiam ⌊Neapoli⌋ a domino secretario ⌊Ludovico⌋, quod illustrissima domina dux nullum super castrum ius encrypted ⌈nullum super castrum iusnullum super castrum ius encrypted ⌉ habuerat. Bene fuit instructum et optimis machinis munitum etc.
Status Italiae mutatus est vehementer, postquam dux Burbonensis nervo carens secedere fuit coactus; aliqui hic dicunt, quod pontifex sentiat cum Gallo encrypted ⌈pontifex sentiat cum Gallopontifex sentiat cum Gallo encrypted ⌉. Quod sic si fuerit, actum est. Alia hoc tempore hic non habentur, ea, quae postea se offerent, cum hic remanere debeo, scribam copiose et sedulo. Interea Dominatio Vestra Reverendissima mei dignetur habere rationem, ut cum viatico mihi provideatur. Eos trecentos ducatos, quos ex dispositione ⌊Georgii Hegel⌋ ad fidem Dominationis Vestrae Reverendissimae et meam accepi, quaeso superinscribed in place of crossed-out quaeso(?)⌈quaeso(?)quaesoquaeso superinscribed in place of crossed-out quaeso(?)⌉ apud ⌊maiestatem regiam⌋ efficiat, ut solvantur, illos habeo in deposito pro meo reditu, nam hic nihil spero. Cum reverendo domino doctore Bork latius de omnibus. Commendo me et sacellum meum humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae. Deus Optimus Maximus faxit, ut illam brevi salvam et incolumem videre possim et ab illa neque latum unguem dimoveri amplius.