List #230
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-09-11
odebrano Toledo, 1525-11-12 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Podstawy źródłowe - stare druki:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico
Magnifice sincere nobis dilecte.
Recte facis, quod crebro litteras ad nos mittis et de multis ac variis rebus et negotiis cum nostris, tum externis atque alienis nos efficis certiores, quare scias hanc tuam diligentiam nobis non vulgariter esse commendatam, pro qua tu etiam gratiae nostrae fructum olim experiere.
Hortamur autem te, non intermittas istic apud
Significatum est nobis praeterea, quomodo illustris dominus Franciscus Sfortia pro ducatu Barensi ad iudicium
Significasti nobis posterioribus litteris a te ad nos scriptis, quomodo Antonius de Comitibus iterum a
Proxime praeterito mense Iunio abunde, ut opinamur, tibi descripsimus, quomodo res Prussiae transigerimus, sed fortassis BJ, 91, f. 11r litterae nostrae adhuc ad te perlatae non erant, tunc, cum tu ad nos novissimas litteras dabas, tamen interea temporis existimamus tibi iam redditas esse. Quae si, ita ut opinamur, tibi redditae sunt, poteris ex eis intelligere nos in hoc toto negotio, quod cum magistro Prussiae gessimus, nihil a boni principis et Christiani regis officio ulla in parte deflexisse nec in ea concordia de religione ne tantillum quidem cum illo egisse, multo minus de conubio filiae nostrae, de quo ne somniavimus quidem umquam. Quare quoties e re fuerit, habebis, quod curiosis istis et suspiciosis respondeas, nos enim elegimus potius eam pacem, quae pro ratione temporis contingere potuit et visa est solidior, quam omnino necessitate et furore bellico terras et hereditatem nostram et regni nostri repetendo omnia vastare et destruere, considerantes alioquin iam pridem in Prussia non de ordine solum, sed de tota prorsus religione actum esse.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Postscript:
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 601, f. 99v
ms 3
Hic fama est, caesaream maiestatem cum Christianissimo rege in gratiam rediisse ac pro maiori amicitiae et coniunctionis suae mutuae firmitudine matrimonia quaedam conclusisse. Quae si ita se habent, nobis per primam postam quam diligentissime perscribas. Si etiam Christianissimus rex adhuc istic est, adeas illum nomine nostro et fausta omnia ac felicia illi precere rogesque, ut si fas est et illi faciendum videbitur, ut res nostras caesareae maiestati commendet, quo et arx Barensis nobis restituatur, et ubi dux Franciscus nos pro ducatu Barensi impedierit, ut uno et eodem iudicio etiam pro ducatu Mediolanensi et civitate Cremona nobis maiestas sua caesarea faciat iustitiam fieri. Quae omnia tu verbis ad rem accommodatis propones et ages pro fide et industria tua. Non succurrebat nobis in praesens nomen et titulus
i(llustris)
domini comitis de Nassau, quare tu litteras nostras, quae sine titulo sunt, ad illum inscribi titulo illius consueto facias.
,
ms 1 omitted,
ms 2
Hic fama est, caesaream maiestatem cum Christianissimo rege in gratiam rediisse ac pro maiori amicitiae et coniunctionis suae mutuae firmitudine matrimonia quaedam
conclusisse.
Quae si ita se habent, nobis per primam postam quam diligentissime perscribas. Si etiam Christianissimus rex adhuc istic est, adeas illum nomine nostro et fausta omnia ac felicia illi precere rogesque, ut si fas est et illi faciendum videbitur, ut res nostras caesareae maiestati commendet, quo et arx Barensis nobis restituatur, et ubi dux Franciscus nos pro ducatu Barensi impetierit, ut uno et eodem iudicio etiam pro ducatu Mediolanensi et civitate cr...aCremona nobis maiestas su[a caesarea faci]at [iusti]tiam fieri. [Quae omni]a tu verbis ad rem accommodatis propones et ages pro [fide et industria tua. Non succurrebat in] praesens nomen et titulus i(llustris) domini comitis de
Nassaw ...
Nass[au]
, [quare tu litteras nostras, quae sine titulo sunt, ad ill]um inscribi titulo illius consueto facias.
paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged⌈
Hic fama est,

paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged⌉