Edixeramus anno superiore ⌊comitia⌋ extremo mense Septembre, ex iis nihil responsi tulimus, quod, cum serius essent redditae litterae nostrae, non omnes, qui vocati erant, [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉os convenisse paper damaged⌈[enisse]enisse paper damaged⌉ dicerentur.
Hanc nos excusationem accipimus, sed [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉n nobis paper damaged⌈[is]is paper damaged⌉[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ par paper damaged⌈[par]par paper damaged⌉tibus novi subinde motus exsistant ac maiores in dies tempestates e paper damaged⌈[es e]es e paper damaged⌉xcitantur, nam et vicina regno nostro ⌊Hungaria⌋ partium studio magno versatur in periculo, et ⌊Valachia⌋ ultimum in discrimen adducta esse videtur, quandoquidem, qui fuit ei terrae a ⌊caesare Turcarum⌋ praefectus, ⌊is⌋ non ita pridem occisus et ⌊alius⌋ est in eius locum suffectus. Quod ⌊Valachorum⌋ facinus fieri non potest, quin graviter ⌊Thurcarum caesar⌋ ferat et de ulciscendis illis cogitationem suscipiat. Quam ⌊ille⌋, si ⌊terram⌋ sub imperium suum subiunxerit, periculum est, ne quid ad ⌊regnum nostrum⌋ incommodi redundet, cui nihil potest a ⌊terris istis nostris Prussiae⌋ separatim accidere. Quibus si nihil etiam hinc discriminis impenderet, non tamen ignorat Paternitas Vestra ab ipsis etiam Germanis non satis esse tutam ⌊provinciam istam⌋, cui inhiare nonnulli videntur. Quo maiori studio in eam curam incumbere oportet, ut ea contra quorumvis repentinos impetus sarta tecta, quod aiunt, conservari queat.
Quam ad rem cum communibus opus sit consiliis,
ediximus ⌊comitia⌋ ad 1541-05-08⌊diem divi Stanislai1541-05-08⌋ in oppido nostro ⌊Graudentino⌋. Quae Paternitas Vestra una cum aliis ⌊terrarum nostrarum Prussiae consiliariis⌋ obibit atque una cum illis de impendentibus periculis propulsandis, de re monetaria deque aliis, quae fuerint per oratorem nostrum proposita, consultationem inibit.
Quod si, quod Deus avertat, aut propter pestem, aut propter aliud aliquid legitimum impedimentum in praefinito per nos loco haberi ⌊comitia⌋ non possent, volumus nihilominus, ut alio quopiam in loco, qui Paternitati Vestrae et aliis maioribus ⌊terrarum istarum Prussiae consiliariis⌋ commodior visus erit, ita necessitate postulante comitia habeantur atque ea alio transferendi Paternitati Vestrae potestatem facimus.
Quae bene valeat.