Nihil est, quod agat gratias Reverendissima Dominatio Vestra, si ea, qua debeo, fide mandata eius exhaurio. Facio enim id ex officio meo, summa reprehensione dignus futurus, nisi fide ista essem et observantia erga ⌊dominum meum et episcopum meum⌋.
Quod cistellariam comoediam attinet, gaudeo eam ⌊illius⌋, quam volumus, esse catastrophen. Maiorem nunc in spem venio confecta iri omnia ex sententia nostra. Mihi curae futurum est, ut libellus in ⌊urbem⌋ mittatur, ubi procul dubio ⌊Alexander⌋ debitas sibi poenas evolabit minime. Iam et ⌊doctor Ioannes⌋ graviter illi est infensus, quod ex me cognovit per obitum suum eum canonicatum in ⌊urbe⌋ impetrare conatum fuisse pro nescio quo ⌊Dresler⌋. Hortatur me, ut instem atque urgeam, ut ne reditus ⌊illi⌋ ad ecclesiam pateat, sed in favillas potius convertatur. Narravit mihi ex ⌊urbe⌋ ⌊se⌋ litteras ab ⌊eo⌋ accepisse, quibus non alia de re quam de arcula ista vehementius written over er⌈eriusius written over er⌉ est sollicitus et cupit, quid actum de ea sit, cognoscere. Quod ubi cognoverit, non dubito, quin sit in pedes se daturus. Scripsisse ⌊eum⌋ praeterea, quod cum venisset in ⌊urbem⌋, per ⌊nepotem⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, ita rem BCz, 1618, p. 392 instructam reperit, ut ingens fuerit in discrimen adductus, sed adventu suo conticuisse omnia. Accesisse ⌊se⌋ postea ad ⌊cardinalem protectorem⌋, primum saevis esse verbis protelatum, altera vero congressione, cum iusta illius omnia cognovisset, misertum esse cardinalem hominis innocentis neque obscure tulisse hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ dolorem suum, quem ex eo conceperat, quod videret, in hominem innoxium ita esse saevitum. Promisisse etiam se scripturum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉
s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉
⌊maiestati regiae⌋, quod decretum proscriptionis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ nequaquam liceret a ⌊Sancta Sede⌋ confirmari. Sed hoc tamen hortatum esse hidden by binding⌈[sse]sse hidden by binding⌉, ut cum iis, quibus negotium exhibebat, conveniret, nominatim autem mecum de cantoria concordaret. Haec ita, ut mihi scripta narravit ⌊dominus doctor⌋, ita Reverendissimae Dominationi Vestrae scribo. Litteras ipse non legi, sed neque a hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ ⌊cardinale⌋ ullae sunt hac de re ad
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋ litterae scriptae. Ad quem scribi litteras curabo de comoedia ista cistellaria hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉, neve sibi illudi ab homine patiatur. Nam et ipsi ⌊maiestati regiae⌋ post decretum latum illusum ab eo esse datasque ei publicae fidei litteras, quibus certum illi hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ fuit tempus praescriptum, quo doceret ita rem habere, quemadmodum detulerat ad hidden by binding⌈[d]d hidden by binding⌉
s(erenissimam) or s(acram)⌈s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram)⌉
⌊maiestatem regiam⌋, de nuntio detento; BCz, 1618, p. 393 neque, quod confinxerat, docere potuisse. Sed de ⌊Alexandro⌋ satis.
Salvus conductus ex sententia Reverendissimae Dominationis Vestrae perscriptus mittitur, adiecta tamen illa in margine clausula. Aliter enim fas non esse putabat ⌊reverendissimus dominus⌋.
⌊Volfgangus Folder⌋ ea, quae voluit, obtinuit.
Hic ⌊serenissimi principes⌋ recte valent.
Quid sperandum nobis sit, nescio. Sed clavam tamen Herculis non dimittere certum est, etiam si altius ascendendum non esset. Spes tamen est in Christo, fore ut et altius ascendatur et clava tamen ex manibus non extorqueatur. Deus spem hanc nostram confirmet.
Qui et Vestram Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.