List #266
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-09-12
odebrano Toledo, [1525]-11-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico domino Ioanni Dantisco secretario et oratori regio, amico carissimo
Magnifice domine amice carissime.
Scripsimus vobis de mense Iunio satis diffuse de rebus omnibus, quae tunc occurrebant et miramur, quod tam diu litterae nostrae ad vos perlatae non sint. Speramus tamen illas vos aut iam accepisse aut brevi accepturos esse. Habuimus hoc anno pacem a Thurcis et Thartaris utcumque multum nobis ab illis timebamus conscriptique erant milites mercenarii ad numerum quinque milium ad praesidia finium regni, qui hactenus ibi militant.
Gedanenses vestri multa novarunt in urbe sua per seditionem popularem plurimaque contra Deum et paper damaged⌈[et]et paper damaged⌉ beatissimam virginem matrem eius ac omnes sanctos indignissima commiserunt et d paper damaged⌈[et d]et d paper damaged⌉ivinissimum sacramentum blasphemarunt, ciboria, altaria, imagines, picturas in e paper damaged⌈[in e]in e paper damaged⌉cclesiis confregerunt et contumeliose eiecerunt, calices, patenas, cruces et alia paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉ clen paper damaged⌈[clen]clen paper damaged⌉odia de eccelssis acceperunt et asportarunt, monachos et moniales spoliarunt et paper damaged⌈[runt et]runt et paper damaged⌉ de monasteriis eiecerunt, novas sectas et novam religionem invexerunt proco paper damaged⌈[proco]proco paper damaged⌉nsules, consules et alios officiales civitatis licentiosissime deposuerunt et opprobriis affecerunt aliosque in locum ipsorum indebite suffecerunt, burgrabium contra auctoritatem maiestatis regiae exauctorarunt et novas de illo constitutiones in derogationem potestatis maiestatis suae fecerunt, iudicia regia violarunt, furcam et rotam in foro exstruxerunt, ecclesiam vestram parrochialem et alias in civitate illa Luteranis sacerdotibus et apostatis contulerunt et alia innumera facinora perpetrarunt. De quibus omnibus admonuit eos maiestas sua benignissimis verbis per litteras suas mandavitque illis, ut si ea vera essent, primum omnium religionem sanctam catholicam ad eam observationem et ordinem, quem a maioribus suis per manus accepissent, omniaque alia, quae mutata, destructa, ablata, violata et facta essent, restituerent et emendarent. Ipsi vero non dato ullo responso per litteras, miserunt nuper huc oratores suos, qui potissimi huius totius tragoediae auspices et antesignani perhibentur, videlicet magistrum Geogorium [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ermanum proconsulem et quinque alios de consulatu et plebe, qui multa dixeru paper damaged⌈[ixeru]ixeru paper damaged⌉nt et scriptas apologias maiestati regiae dederunt, quibus praetextu quidem verbose paper damaged⌈[se]se paper damaged⌉ omnem o paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉boedientiam, fidem et subiectionem testati, sensu tamen BCz, 247, p. 30 et re ipsa omnia paene confessi, rationes addebant, quibus ea sua commissa tueri et culpam diluere nituntur. Retinet eos hactenus apud se maiestas regia et retinebit, donec maturius consilium capere possit. Quo pacto debito hidden by binding⌈[o]o hidden by binding⌉ et officio Christiani regis satisfecisse videri possit non vultque tantam insolentiam et temeritatem illorum hominum abire inultam.
Quid actum sit de concordia inter maiestatem caesaream et Christianissimum regem Galliarum, simul et de conubiis, de quibus hic fama est, nobis, rogamus te, quam diligentissime perscribas et bene paper damaged⌈[bene]bene paper damaged⌉ valeas.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die duodecima mensis Septembris, M-o text damaged⌈[-o]-o text damaged⌉ D-o XXV-o.
Petr text damaged⌈[Petr]Petr text damaged⌉us episcopus Cracoviensis et v text damaged⌈[et v]et v text damaged⌉icecancellarius subscripsit