List #2768
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-11-22
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-11 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Haud scio, an acciderit longo iam tempore, ut absque Reverendissimae Dominationis Vestrae ad me litteris nuntius huc veniret. Napolscki mihi nullas attulit, sed ego nihilominus pro officio meo scribam ea, quae scire velle Reverendissimam Dominationem Vestram putavero. Causa Pucensis fuit hic iterum cognita, neque defuerunt, qui factum Gedanensium tueri cuperent, qui grandes libellos ad consiliarios miserant. Sed luce clarius apparuit postea, quod nullam haberent querendi causam, cum ipsi potius maiestati regiae, quam ipsis maiestas regia fecerit iniuriam. Quid sit illud, quod terruerit Reverendissimam Dominationem Vestram, non satis intelleximus. Illustrissimus dominus Prussiae dux hac ipsa de causa nuntium huc suum miserat, quod se accepisse diceret, oratorem caesareae maiestatis secreto cum s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestate regia egisse nescio quid de terris Prussiae. Quid tamen illud esset, non explicavit, sed obtestatus est reverendissimum dominum, ut quicquid esset, se redderet certiorem. Ceterum orator de terris Prussiae ne verbum quidem, cum hic esset, fecit. Ipsi sibi somnia fingunt nonnulli. Comitia regni ad Epiphaniarum diem edicta sunt.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus
Postscript:
Cardinalis Sanctorum Quattuor dicitur esse mortuus.