List #2775
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1544-12-07
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-12-17 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Quin grata Reverendissimae Dominationi Vestrae fuerint ea, quae scripsi de Magno Ducatu Lituaniae, dubium mihi non est. Cui enim, modo homo sit, gratum id non sit? Sed gratiora procul dubio cognovit ex Mauricio. Nam qui huc veniunt, omnes non nisi grata et iucunda afferunt. Nuper quidam narravit, esse regem iuniorem in venationem profectum, sed non absque regina, quod est non parvae animorum coniunctionis signum evidens. Sed scripsit ipsa regina manu sua reverendissimo domino, cuncta sibi isthic feliciter et ex animi cedere sententia neque se quicquam in coniuge suo serenissimo desiderare. Magis autem augebit ea res coniunctionem inter eos mutuam, quod iam dos integra repraesentatur, quae ad Natalitia Christi festa mitti debet.
Ex
Reverendissimus dominus maiestatis regiae litteras nunquam reddi vetuit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ et suspectam incipit habere servitoris sui fidem, quem in urbe alit, cui serio mandat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, ut illas reddat adhuc, quamquam cardinalis Sanctorum Quattuor mortuus iam est. In cuius locum suffectus est patruus eius, sed protector regni est designatus dominus Alexander crdinalis de Farnesio, nepos pontificis, etsi munus id ambiebat ille, qui in titulum Sanctorum Quattuor successit, ambiebat et cardinalis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ Ferrariensis.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Eiusdem Dominationis Vestrae servitor deditissimus
Postscript:
Psittaci equus laborat ex pedibus, quare unum ex meis illi dedi, quem per omnem occasionem curabit huc Reverendissima Dominatio Vestra remittendum. Qui eum reduxerit, ei restituam equum Reverendissimae Dominationis Vestrae.