List #2801
Sigmund von HERBERSTEIN do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-03-15
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-03-28 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino, domino
Reverendissime Domine, Domine observandissime. Servitiorum meorum perpetua commendatione praemissa.
Posteaquam denuo in hoc regnum veni[1] et certum nactus sum nuntium, non potui me continere, quin ad Vestram Reverendissimam Dominationem, dominum meum singularem et observandissimum meas litteras darem et meam observantiam testatam facerem. Veni etiam una cum doctore Ioanne Lango[2] serenissimi regis mei[3] consiliario, ut scilicet de litteris serenissimae reginae Elisabeth[4] reformationis item et renuntiationis[5] conveneremus[6]. Quodque ita factum. Quae ad serenissimos regem et reginam iuniores[7] Vilnam[8] sunt transmissae, ut subscribant et sigillentur[9]. Tandem habitis litteris numerabimus dotem integram. Agitur hodie[10] septimusdecimus dies nostri adventus[11]. De Turcicis rebus aliud non habeo[12], quam quod missus dicitur nuntius[13][14], qui impetret indutias. Interim et quousque ille nuntius redibit et post discessum ex Buda[15] viginti dierum sunt indutiae interpositae[16]. Si sancte[17] servabuntur, videbimus.
Imperator noster[18] iam tandem deliberationem suam publicavit ita, ut duci Aureliensi[19] iuniori filio regis Galliarum[20] locet in matrimonium serenissimi regis mei filiam[21] et consignet illi ducatum Mediolanensem[22]. Illius maiestatem aiunt se ligno guaiacano[23] {se} commisisse et ob id serenissimum regem meum Wormatiam[24][25] properasse. Ego de his adhuc nullas accepi litteras. Quid futurum pro offensiva aut deffensiva expeditione, si Turcus[26] indutias non dabit, nescio, deliberabitur tamen in conventu Wormatiensi[27], dummodo saltem non tarde.
Omnis homo clamat serenissimam reginam Elisabeth[28] iam melius habere in Lithuania[29], quod ut sit et firmetur, Deum Optimum Maximum imploro[30]. Nec aliud habeo, quam ut Vestram Reverendissimam Dominationem sanam, felicem et incolumem semper velim, cui me et servitia mea commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis[32] obsequentissimus