List #2862
Francis van der DILFT do Ioannes DANTISCUSLondon, 1545-09-01
odebrano Schmolainen (Smolajny), 1545-10-13 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Illustrissimo ac Reverendissimo Pra paper damaged⌈[Pra]Pra paper damaged⌉esuli et Domino, domino Ioa paper damaged⌈[Ioa]Ioa paper damaged⌉nni Dantisco, episcopo Varmiensi etc., domino honor(ando) or honor(andissimo)⌈honor(ando)honor(ando) or honor(andissimo)⌉
Salutem dico.
Si te, Reverendissime Praesul, offendit huius epistolae audacia aut, ut verius dicam, impudentia, quod a parum Tuae Amplitudini cognito proficiscatur, et non ignoscere velis affectui meo, iam multis annis pleno amoris alveo tibi decurrenti, omnem hanc culpam imputabis
Ceterum, quo ille magis gratificaretur mihi, quem non solum amico patrocinio semper ab inuidiae satellitibus tutatus est, sed etiam tandem constanti fauore in campum honoris, nihil tamen tale ambientem produxit, facile ultro me currentem instigavit ad attentandum litteris meis pertingendumque amicitiae tuae limen, quo possim aliquando a Tua Amplitudine recipi inter inferioris loci amicos, quamvis nulli veterum umquam observantia et obsequio cessurus.
Itaque persuasissimum habeo facilem mihi fore veniam apud Tuam Amplitudinem aliqua ratione mihi debitum, quamvis temerario ausu petenti. Enimvero non potest Tua Amplitudo omnino denegare tam amico tamque devoto sibi pectori aliquam amicitiae partem, quo possim, saltem recenseri inter tuos, inter quos me sit Tua Amplitudo habitura ad omne servitium paratissimum, quandocumque libebit mihi quicquam imperare.
Interim hinc interpellaturus sum Tuam Amplitudinem meis litteris, donec mihi silentium imponat meumque officium tamquam importunum molestumve
reiiciat. Huc his nihil addam, quandoquidem arbitror
Raptim
Reverendissimae Tuae Amplitudini deditissimus