List #2868
Jan LEWICKI do Ioannes DANTISCUSStare Olszyny, 1540-09-26
Regest polski: Jan Lewicki z wdzięcznością wspomina wspólny pobyt z Dantyszkiem w Hiszpanii. Prosi o wstawiennictwo na sejmiku pruskim (conventio generalis) w sporze z patrycjuszem z Gdańska, dotyczącym zboża - patrycjusz ów odwołał się do sejmiku od korzystnego dla Lewickiego wyroku rady miejskiej Gdańska. Lewicki posyła Dantyszkowi ryby, narzeka na nieurodzaj, obawia się głodu.
odebrano Graudenz (Grudziądz), 1540-09-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine fautor mi beneficentissime.
Post mei commendationem, salutem utramque et illam caelestam benedictionem.
Urget amor absentem ab oculis, sed pectori meo semper astantem, invisere dominum et amicorum integerrimum, et ob id mitto hunc istic nuntium meum, ut referat mihi hoc, quod maxime cupio, illam videlicet sanam iucundam et felicissimam pro summa mea et incomparabili laetitia.
Quid mihi dulcius, quam meminisse illa officia, immo beneficia, quae mihi impendere dignata fuit, homini peregrino et nulla ratione merito, dum eramus in
Accedit item negotium, licet vile et inutile, sed ne incommodet futuris successibus et aliis scandalum tribuat. Est mihi causa istic in
Supplico Paternitati Vestrae Reverendissimae pro ea, quam semper coli written over e⌈eii written over e⌉t, iustitia, audito processu et negotii meritis, quae omnia dicet is nuntius et liquent ex actis prioribus, decernat, quod illi cum aliis consiliariis aequum visum fuerit. Quandoquidem, teste Letters, the main figure of the Acts of the ApostlesLetters, the main figure of the Acts of the Apostles
Postremo. Mitto istic piscatum. Hic apud nos nedum pisces perierunt, sed et aquae, et flumina multum defecerunt, ut a Paschate usque hactenus saltem cum effectu non plueret. Olera omnia, fungi, boleti et universae radices funditus periere. Adhuc plurimum nobis metuimus de frumento, quod nunc l(ibe)re or h(abente)s⌈l(ibe)rel(ibe)re or h(abente)s⌉ mandamus. Cineres exustos seminamus, cf. Vulg. Is 49:13 consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur ⌊Omnipotens Deus prospiciat indigentiae et egestati nostrae ac pauperum suorum extrae mendicitaticf. Vulg. Is 49:13 consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur ⌋. Non est memoria hominum tantae inediae et calamitatis praesentis, quam iam experimur. Acervum frumenti unum flor(enis) 40 iam venundatum vidimus. Bestias ubique fame mori et alibi aquam uno m miliario portari. Feliciores sunt partes vestrae, quae his omnibus nunc abundant.
Rogo Paternitatem Vestram Reverendissimam, dare dignetur litteras suas ad dominum praepositum, ut pisces salitos inde assequamur pretio bono, et mitterem pro illis tempore suo. Si compensare non potero aliter, tamen iugi et continua deprecatione mea Paternitati Vestrae Reverendissimae et suis omnibus longam hic felicitatem utramque salutem et omnium bonorum accessionem supplex propitiari numquam cessabo. Cuius paternae gratiae me plurimum commendo.
Ex
Vestrae Dominationis Reverendissimae tamquam filius deditissimus