List #3012
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1546-11-15
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-11-27 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo Patri, domino
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Pro rebus novis, quas Paternitas Vestra nobis perscripsit, habemus illi gratias. Deinceps cum aliquid habebit rerum eiusmodi novarum, praesertim de tumultibus Germanicis, id nobis significet. Nos hisce de rebus nihil certi scribere Vestrae Paternitati possumus, varii enim varia huc nuntiant, prout unusquisque suarum partium est studiosus: sic, quae, vel suae, vel adversae parti optat bona aut mala, ea scribit ac loquitur. Et quae fieri optat, ea facta esse nuntiat ac loquitur. Ceterum victoria, concordia et pax in manu Dei manet.
Negotium
Bene valeat Vestra Paternitas
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉