List #3151
Christoph von ZEHMEN (CEMA) do Ioannes DANTISCUSStuhm (Sztum), 1547-07-02
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-07-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino ac domino
Si scirem, Reverendissime Praesul, quonam argumento Vestra Reverenda Paternitas convenienda esset, eo nunc erga ipsam potissimum uterer. Iam et culpa mihi deprecanda est, quod neglegentius ac rarius ad Vestram Reverendam Paternitatem scripserim. Gratiae praeterea pro eximiis beneficiis agendae, nec non maximam humanitatem atque mansuetudinem animi summis laudibus mihi extollenda est. Non arbitrabor autem, quod Vestra Reverenda Paternitas paulo durius hoc meum diuturnum silentium interpretatura sit, aut ideo mihi gravius succensere. Testor bona conscientia, quod in nullam rem attentius cogito, ac magis quicquam exopto, quam ut propensissimam Vestrae Reverendae Paternitatis voluntatem retineam.
cf. Ov. Ars 2.13 nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri ⌊ Non enim minor est virtus quaerere, quam parta tuericf. Ov. Ars 2.13 nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri ⌋. Quare, si quid in ea re peccatum sit, obnixe rogo, ut Vestra Reverenda Paternitas benigniter mihi ignoscat, omni sedulitate deinceps compensabitur. Magnas autem et ingentes gratias Vestrae Reverendae Paternitati habeo, quod tam diligenter ac cum gravitate cum magnifico
Nova, quae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉ hic passim sparguntur, Vestrae Reverendae Paternitati incognita esse non hidden by binding⌈[on]on hidden by binding⌉ dubito. Caesar ubique fere ubique in Saxonia vic hidden by binding⌈[vic]vic hidden by binding⌉toriam obtinet atque felicissimos successus habet hidden by binding⌈[abet]abet hidden by binding⌉. Utinam autem ea victoria ad gloriam Dei hidden by binding⌈[ei]ei hidden by binding⌉atque salutem rei publicae Christianae cedat. Nunc hidden by binding⌈[unc]unc hidden by binding⌉ miseris Pruthenis nescio quo fato invisum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ bellum atque exitium minari dicitur. Deus hidden by binding⌈[us]us hidden by binding⌉ ad meliora, laudabiliora atque necessariora utinam hidden by binding⌈[utinam]utinam hidden by binding⌉ animum eius vertat atque inclinet. Alias nihil periculi a tanto potentissimo ac feli hidden by binding⌈[li]li hidden by binding⌉cissimo imperatore metuendum esset. Nos omnipotentem Deum ardentissimis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉ votis orabimus, ut nobis pacem concedat hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ omneque malum longe depellat.
Quod reliquum est, Vestram Reverendam Paternitatem longissime valere cupio ac Deum continue continue meis precibus oro, ut Vestram Reverendam Paternitatem tum ad suam gloriam propagandam, tum ad utilitatem proflictae iam patriae diutissime incolumem conservare dignaretur. Me vero in Vestrae Reverendae Paternitatis gratiam quam officiosissime commendo, dedo ac trado.
Datae ex
Vestrae Reverendae Paternitatis deditissimus