Accepimus Tuae Strenuitas ⌊⌋ datas ⌊Granatae in Betica⌋
1526-09-01⌊I die Septembris proxime praeteriti 1526-09-01⌋, ex quibus totius negotiationis suae seriem cognovimus, fidem et diligentiam perspeximus, quas pariter commendamus. Subiunxit et nonnulla ⌊Fabianus⌋, Tuae Strenuitatis famulus, cui indubiam praestitimus fidem, et quae nostris votis deessent, non Tuae Strenuitatis operibus, sed temporum malignitati ascribimus. ⌊Fabianum⌋ libenter vidimus et audivimus et sumptus pro suo itinere consumptos boni consuluimus et nostris pecuniis resarcire volumus, cum ista et rationabilis ipsius ad hos reditus causa fuerit. Scripsimus saepius et mandavimus magnifico ⌊Nicolao Anthonio Carminiano⌋ thesaurario nostro in ⌊ducatu Bari⌋ etc., ut omnem pecuniarum summam, quam
Strenuitas Tua a ⌊Fucaris⌋ aut ⌊Velseris⌋ per litteras cambii acceperit, litteris Tuae Strenuitatis habitis e vestigio persolvat, ne aliqua interiecta mora votis et bonae opinioni vel potius famae Tuae Strenuitatis officere possit et nostris negotiis impedimentum afferre. Credimus eum aliter non facturum.
A ⌊Ioanne Iacobo de Dugnano⌋ nostro nomine non sunt transmissae pecuniae tum ob bella, quibus undique laceratur ⌊Italia⌋, tum ob vetita hominum commercia, quibus tutus in ⌊Hispania⌋ non datur accessus. Sed securior et tutior nobis via videtur pecunias necessarias recipere ex banco, ut aiunt, ⌊Fucarorum⌋ aut ⌊Velserorum⌋, et demum ad ⌊eundem thesaurarium⌋ nostrum perscribere, quod ipse pecunias per cambium numeret et persolvat. Per litteras namque nobis ⌊Velseri⌋ pollicentur se non defuturos in mutandis pecuniis pro nostris necessitatibus. De quo plurimum confidimus.
Quantum attinet ad sabellinos, quos Tuae Strenuitati transmisimus, nobis consultius videtur, quod ⌊serenissimae imperatrici⌋ nostro nomine praesentarentur, quam quod ⌊caesareae maiestati⌋. Illos itaque Strenuitas Tua eidem ⌊serenissimae imperatrici⌋ ex nostra parte praesentabit et munus verbis pro sua prudentia exornabit suam maiestatem obnixe
rogan(do) or rogan(s)⌈rogan(do)rogan(do) or rogan(s)⌉, ut rebus nostris benigne adesse non dedignetur.
Pergratum est nobis audire, quod ⌊magnus cancellarius⌋ tam bene rebus nostris prospiciat et faveat, cui nos ingratae non erimus et postquam ⌊statum Barensem⌋ tanto aere alieno oneratum exonerabimus, uberrimos gratitudinis fructus eidem conferemus. Scribit Strenuitas Tua ⌊eum⌋ pronunc fore contentum mille ducatis, et nos contentae sumus, verum tamen vellemus, quod ⌊magnus cancellarius⌋ acciperet hos mille ducatos ⌊Neapoli⌋ a regio fisco, qui nobis in maiori summa tenetur pro illis poenis, quae exactae sunt durante sequestro. Et quia ⌊caesarea maiestas⌋ mandat, ut pecuniae pro illis poenis exactae nobis restituantur, quae ascendunt ad summam 4-or milium ducatorum vel circa, idcirco libenter videremus, quod ⌊magnus cancellarius⌋ ex illa summa mille ducatos written over um⌈umosos written over um⌉ in auro sibi per internuntium fidum colligeret. Idque credimus suae dominationi fore facillimum, nam in ⌊regno illo⌋ magna est eiusdem ⌊domini cancellarii⌋ auctoritas, ex qua posset unico verbo pecunias a regio fisco consequi et nobis difficillimum foret. Ceterum, hoc negotium BCz, 403, p. 685 Tuae Strenuitatis prudentiae committimus et illud exsequatur, quod nobis honorem pariter pariat et commodum. Proventus ordinarios ⌊ducatus Barensis⌋ pronunc movere non possumus, cum omnes deputati sint pro legatariis, cum quibus nuperrime est habita concordia illosque brevi absolutos iri speramus, nam aliter effugere non poteramus, quam quod ex testamenti materni vigore satis legatariis fieret, cum quibus in iudicium intrare noluimus, non tantum dubia, sed desperata causa ex multorum iuris peritorum iudicio.
Accepimus per manus ⌊Fabiani⌋ exempla supplicationum et decretationum insuper et litteras commissionales, quarum primae sunt observatoriae privilegiorum; secundae de iustitia ministranda super feudo ⌊Montis Sericoi⌋; tertiae, quibus committitur, quod quicquid stante sequestro per officiales caesareos a ⌊statu Barensi⌋ ordinarie vel extraordinarie exactum fuerit, nobis restituatur; quartae, quod cognitio et punitio delictorum stante sequestro commissorum nobis et nostris officialibus remittatur; quintae, quod decretum factum in sublatione sequestri super restitutione et resignatione ⌊arcis Barensis⌋ observetur et quod terminus praefigatur impetitoribus ⌊ducatus Barensis⌋, quo elapso perpetuum silentium indicetur. Sed pro restitutione ⌊arcis⌋ sunt necessariae litterae ⌊caesaris⌋ ad ⌊Ferdinandum Alarcon⌋ semel, bis et ter mandantes, quod arcem nobis vel cui nos commiserimus, restituat. Similiter et ⌊caesaris⌋ litterae ad ⌊viceregem⌋, si modo vicerex ex ⌊Hispaniis⌋ traiecit in ⌊regnum Neapolitanum⌋. Sed veremur, ne haec bella sint impedimento, quominus ⌊arx⌋ ipsa nobis restituatur. Post lapsum vero termini, quem impetitoribus praefigi curabimus, non erit aliqua excusatio, quin ⌊arx ipsa⌋ nobis restituatur.
Curet igitur Strenuitas Tua et totis viribus studeat, ut ⌊haec arcis⌋ restitutio pro nostro voto succedat, qua absoluta Tuam Strenuitatem absolvemus, ut ad nos feliciter revertatur, et aliquem destinabimus nostrorum negotiorum gestorem, qui in aula ⌊caesaris⌋ ad nostrum beneplacitum versetur et rerum nostrarum satagat habita prius diligenti informatione a Tua Strenuitate de omnibus, quae expedienda in aula caesaris remanebunt. Interim Strenuitas Tua sit boni animi et ea exsecutioni demandare nitatur, quae aliis litteris Tuae Strenuitati perscripsimus praesertim de solutione adohae, ad quam nimis iniuste concilium ms. consiliarium(!)
⌈conciliumconcilium ms. consiliarium(!)
⌉ collaterale nos compellere volebat, sed quia ex parte nostra fuerat allegatum reges et reginas et qui sanguine progeniti sunt regio, non teneri ad solutionem adohae, idcirco causa haec fuit reiecta in consultationem ⌊caesareae maiestatis⌋, apud quam curabit Strenuitas Tua litteras obtinere, ex quibus ab huiusmodi solutione perpetuo absolvamur.
Sextas accepimus commissionales litteras contra magnificum ⌊Ludovicum de Montalto⌋ et ⌊Annibalem Baronum⌋, quas ad praesens non necessarias arbitramur, immo eas occultandas duximus, nam licet in principio idem Ludovicus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ et ceteri consiliarii super extractione et morte ⌊doctoris Anthonelli⌋ satis animose insurrexissent et minarentur multifariam, tamen fabricato postmodum(?) processu detecta est nostri secretarii innocentia, et illius doctoris hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉, BCz, 403, p. 686 ob quam non semel, sed decies occidi demerebatur, <culpa> Scripsitque ad nos idem ⌊Ludovicus de Montalto⌋ postremis suis litteris casum hunc deprimendo non magnificando, prout antea factum fuerat. Scripsit et insuper se velle ⌊statum nostrum Barensem⌋ protegere et iura nostra, citra praeiudicium tamen regii fisci contra omnes defendere, dummodo id ⌊caesarea maiestas⌋ suis litteris permittat. Et quia non modicae auctoritatis ⌊eundem Ludovicum⌋ in ⌊regno⌋ esse scimus, idcirco hortamur Strenuitatem Tuam velit litteras a ⌊caesare⌋ obtinere, quibus ⌊eidem Ludovico⌋ mandetur, quod ⌊nostrum statum⌋ nostraque iura usque ad aras (ut aiunt) et quatenus licet, defendat ac tueatur, et quatenus hae litterae prioribus contrariantur, Strenuitas Tua dissimulet. Nam temporibus medicina valet,
cf. Ov. Rem. 131-132 ⌊data tempore prosunt et
data non apto tempore vina nocentcf. Ov. Rem. 131-132 ⌋. ⌊Hunc ipsum⌋ dum pro nobis steterit, laudare paper damaged⌈[dare]dare paper damaged⌉ cogimur, dum contra nos, odisse licebit. Et has litteras ubi obtinuerit Strenuitas Tua a paper damaged⌈[Tua a]Tua a paper damaged⌉d nos vel ad ⌊thesaurarium nostri⌋ ⌊ducatus Barensis⌋ duplicatas e vestigio transmit paper damaged⌈[nsmit]nsmit paper damaged⌉tat. Et praeter cetera de restitutione ⌊arcis Barensis⌋ impensissime laboret e paper damaged⌈[et e]et e paper damaged⌉t studeat.
Nova et reliqua, quae nobis ore tenus idem ⌊Fabianus⌋ Tuae Strenuitatis paper damaged⌈[Strenuitatis]Strenuitatis paper damaged⌉ nomine enodavit et seriatim exposuit, pergrata nobis fuere et plurimum commendamus fidem, dexteritatem et diligentiam eiusdem Strenuitatis Tuae. Quam bene et feliciter valere optamus.