List #322
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-01-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 758, f. 75r
Domino Ioanni Dantisco secretario et oratori regio
Magnifice domine, amice carissime.
Rediit non pridem ad nos tuus
De tuo ad nos reditu nescio, quid polliceri tibi debeam. Vellet quidem
Quantam cladem superinscribed in place of crossed-out calamitatem⌈calamitatem cladem cladem superinscribed in place of crossed-out calamitatem⌉ acceperit regnum Hungariae aestate praeterita a Thurcis, amisso principe et toto eius exercitu, deleto amissis ferme optimatibus utriusque ordinis, amissis denique superinscribed in place of crossed-out arcibus⌈arcibus denique denique superinscribed in place of crossed-out arcibus⌉ plurimis arcibus et tota s terra depopulata, credo te aliunde iam intellexisse. Mirum est, quod tam brevi regnum illud quondam florentissimum et opulentissimum ad ultimum paene discrimen et excidium tam brevi tempore devenerit. Sunt qui et istic et apud vos et alibi existimationi serenissimi domini nostri et gentis nostrae modis omnibus detrahunt, qui impotentiam nostram, qui tot centena milia hominum hoc anno per Thartaros abducta palam iactant; nos autem fatemur quidem impotentiam nostram, sed tamen tot et tantis hostibus cincti hactenus gratia Dei nulli succubuimus. Incessebat nos magno saeculo Germania, huic non ignaviter restitimus; impetebat vi immensa Moscus, is quoque caesus et repressus est; eandem mercedem rettulit Moldavus; adoriuntur plerumque Thurci, et hi maiori dispendio quam lucro discedunt neque hactenus ullam arcem nostram occupant; incursant Thartari, sed incursant illam oram ab initio. Id vel ex Tristibus Ovidii liquet, neque illorum clandestinos insultus regio campis potentissima vitare potest, qui si tantum muscarum abducerent, quantum hominum aemuli nostri computant, ne musca quidem iam superesset in Polonia. Semel invaserant Hungariam et omnia deleverant, semel umbilicum regni illius Hungariae attigit Thurcus, et iam BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 758, f. 76r actum de omnibus videtur. Et superinscribed⌈EtEt superinscribed⌉ elegerunt quidem sibi regem domini Hungari dominum Ioannem de Zapolyam Zapo Zapolia, comitem perpetuum Scepusiensem et vaywodam Transsilvaniae, coronaruntque illum die Sancti Martini in Alba regali, sepulto prius corpore honorificentissime serenissimi olim domini regis Ludovici on the margin⌈coronaruntque illum die Sancti Martini in Alba regali, sepulto prius corpore honorificentissime serenissimi olim domini regis Ludovicicoronaruntque illum die Sancti Martini in Alba regali, sepulto prius corpore honorificentissime serenissimi olim domini regis Ludovici on the margin⌉, putantque illum et putant illum muneri a se suscepto et satisfacere et rebus suis labantibus succurrere posse; verum nos, quantum colligere possumus, videmus illic omnia superinscribed⌈omniaomnia superinscribed⌉ esse noxia et desperata neque aliud praesagire possumus, nisi ingentem aliquam horum regnorum et totius rei Christianae ruinam. Nam regnum est maiori ex parte adeo crudeliter vastatum et destructum, ut horrorem quendam intuentibus praebeat; omnia plena egestatis et lamentationis, hostis arces, flumina et aditus omnes opportunos ad regnum occupat, ita ut ipsimet regnicolae fatentur regnum esse in ipsius potestate constitutum; eamque rationem se in eligendo rege habuisse, palam dicunt, quod cum nemo inter Christianos principes tam potens sit, ut regnum illud obtinere posset, nisi condicionibus quibuscumque cum Thurco initis, si id per alienos fieri deberet, fieret potius per ipsosmet et principem suum ex stirpe et sanguine suo electum, qui melius quam aliquis alienigena suos regere sciret et fovere mallet quam exteros. Contractum est ibi tantum odium, nescimus quo fato, adversus Germanos, ut pro illis Thurci fratres et amici reputentur. Nihil cogitatur nisi de coniunctione cum Thurcis et de impetenda Germania una cum illis, si qua hostilitas aperto Marte esse coeperit. Templa omnia paene omni suppellectili pretiosa per harpias sunt spoliata, praetextu illius infelicis expeditionis contra Thurcos, BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 758, f. 76v nullus ibi nunc mercator, nullus artifex, nullus medicus, nullus aromatarius visitur, exulant mores et vestitus exotici, maxime exotici Germanici, exulat cultus, humanitas et discretio, omnia in Scythicum quendam morem versa sunt. Accedit, quod ipsi soli Hungari sunt inter se discordes, nam palatinus regni Stephanus de Bathor, Thomas episcopus Vesprimensis, Alexius Thurso, Brodericus, qui fuit on the margin⌈qui fuitqui fuit on the margin⌉ cancellarius regis Ludovici, et Franciscus Bathian, nolentes adhaerere regi per maiorem partem regni electo, declararunt regem Hungariae serenissimum principem Ferdinandum, qui rex Bohemiae concordibus omnium Bohemorum on the margin⌈BohemorumBohemorum on the margin⌉ suffragiis iam antea est electus. Itaque sperare non possumus de bono statu regni illius. Unum est, quod spem praebere nobis videtur, videmus enim, quod serenissimus dominus noster nihil curae et operae suae praetermittit superinscribed in place of crossed-out sit⌈sitttitttit superinscribed in place of crossed-out sit⌉, quo possit hos duos reges inter se dissidentes ... illegible⌈...... illegible⌉ ad concordiam reducere. Cum enim ambo haec regna, Hungariae et Poloniae, sibi invicem parietes sint, alterum a Thurcis, alterum a Thurcis Thartaris, interest plurimum maiestatis suae, ut uterque paries solidus et inconcussus permaneat, ne alter ruens alterum secum in ruinam trahat. Quod si caesarea quoque maiestas suam auctoritatem adhiberet dignaretur causa rei Christianae et horum regnorum et curaret componere animos superinscribed in place of crossed-out ... inter hos reges omnem animos⌈... illegible⌈...... illegible⌉ inter hos reges omnem animos componere animos componere animos superinscribed in place of crossed-out ... inter hos reges omnem animos⌉ horum vicinorum in sese exulceratos, faceret certe optimi et Christianissimi principis officium, ad quod faciendum sanctum et pium opus on the margin⌈sanctum et pium opussanctum et pium opus on the margin⌉ tu illius maiestatem, quantum sibi tibi licere videbitur superinscribed in place of crossed-out ⌈biturbitur superinscribed in place of crossed-out ⌉, exhortari et admonere una cum ... illegible⌈...... illegible⌉ oratoribus aliorum regum et principum, qui istic sunt, non desistas.
BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 758, f. 77r
Frater tuus
Ex