Nolo te quicquam celare rerum mearum. Vidisti nuper quaestiones orig. questiones⌈quaestionesquaestiones orig. questiones⌉ ⌊boni senis⌋, en responsa ad te transmitto. Nondum ad illum pervenere. Sunt enim hae eaedem litterae, quas ⌊illi⌋ sum iussurus exhiberi. Lege et reclusas remitte, ne quisquam alius videat. ⌊Is⌋ nuper per litteras, heri etiam misso suo ad me ⌊oeconomo domino Karolo⌋, quem nosti, pecuniam obtulit in relevamen paupertatis meae. Ego gratiam habui sperans propediem habiturum ex civibus meis ⌊Antverpiensibus⌋.[1] Mitto ad te ipsas simul litteras ⌊senis⌋ posteriores, in quarum tergo appensam schedulam[2] videbis et leges cum residuo. Interim me tibi commendo.
Fuit heri apud me dominus ⌊Ludo(vicus) a Flandria, dominus a Prato⌋. Is pollicetur mihi operam suam apud ⌊Karolum caesarem⌋, commissio uti aliqua tradatur in ⌊Italiam⌋ profecturo mihi cum ⌊cancellario⌋. Prius tamen, ait, ubi restitutus sanitati fuero, transigendus cum ⌊cancellario⌋ animusque illius resciendus. Tum demum se apud ⌊caesarem⌋ obiturum officium amici. Vellem sanus esse et tecum agere super his et aliis quibusdam. Sed id adhuc fieri nequit.
Bene vale.