Paulo antequam Reverendissimae Dominationis Vestrae tabellarius hic venisset, obtentum fuit mandatum in causa Melchioris et ⌊Cornelii⌋, cuius exemplum mitto. Sed quantum video, non exspectato mandato fecit ⌊magistratus Gedanensis⌋ executionem. Intelliget autem ex hoc exemplo Reverendissima Dominatio Vestra, quod delatum hoc sit ⌊Cornelium⌋ actionem de periurio prosequi noluisse. An ita se res habeat, nescio. Mandatum autem est senatui, si intra mensem non esset actionem prosecutus, ut fieret executio. Iam cum ⌊Gedanensibus⌋ transactum est. De ⌊Elbingensibus⌋ et ⌊Thorunensibus⌋ spem nullam video.
Quae attulit ⌊orator⌋ ex comitiis imperii, mitto manu mea f paper damaged⌈[f]f paper damaged⌉ideliter ad verbum descripta. Non conveniunt cu paper damaged⌈[u]u paper damaged⌉m iis, quae inde scripserat. Nulla ibi fit mentio suspensionis annuae, mihi quidem contrarium videtur. Sed haec viderint alii, quam bene confecta sit haec legatio. Ego quod sperem ex hoc responso, non habeo. Pax certa nulla, nisi quod dominus ⌊cardinalis Augustanus⌋ sollicite scripsit admodum et ad ⌊regiam et ad reginalem maiestatem⌋, et ad ⌊reverendissimum dominum⌋, ut cum ⌊Austriae⌋ domo pax retineretur mortuo sancto ⌊rege⌋ nostro. Unde coniecturam facimus illis quoque pacem esse cordi.
Venturi huc dicuntur ⌊dux Brunsvicensis iunior⌋, qui ⌊caesareae maiestatis⌋ personam sustineat in exequiis cohonestandis, et ⌊Albertus iunior marchio Brandeburgensis⌋. De ⌊hoc⌋ certi iam sumus, de ⌊altero⌋ illo nondum certo cognovi. Ceterum non recusant ⌊principes⌋ nostri, quominus dent ⌊Hungariae reginam⌋ in matrimonium duci Bavariae[1], inter virgines ⌊natu maximam⌋ ⌊Alberto paper damaged⌈[rto]rto paper damaged⌉ marchioni⌋, ⌊proximam⌋ ⌊duci Brunsvicensi iuniori⌋. F stain⌈[F]F stain⌉ortasse succedent haec matrimonia.
De sepulturae die iam non ignorat Reverendissima Dominatio Vestra. Comitia sequentur ad diem Divi Laurentii. Vilnensium rerum, quod mentionem non facio, ne moleste ferat Reverendissima Dominatio Vestra, nam ex aliis ut cognoscat, malo. Dicitur illa aegrotare et quidem periculose. Culpa, quae fuit collata in ⌊reverendissimum dominum⌋ et dominum ⌊castellanum Cracoviensem⌋, eius auctores alii iam comperti sunt palatini duo. Sed haec scribant alii. Ego gaudeo ⌊reverendissimum dominum meum⌋ hac esse suspicione liberatum, qua praeter suam culpam premebatur.
Novarum hic rerum nihil est. Audio multa istic circumferri, sed apud nos, Deo sit gratia, tranquilla sunt omnia. ⌊Regia maiestas⌋ promittit se in omnibus vestigia divi ⌊parentis sui⌋ persequi velle et in eadem fide ac religione, qua illa, perpetuo permansuram. Confirma hoc Deus, confirma hoc Deus.
Libellus Reverendissimae BCz, 1618, p. 600 Dominationis Vestrae, quem huc misit, quod bona cum illius venia dixerim, probatur mihi magis quam ulla scripta illius alia, quae adhuc videre mihi contigit, ac indigna mihi res videtur auctoris nomen supprimi hidden by binding⌈[mi]mi hidden by binding⌉. Est iam sub praelo, sed in primo quaternione, qui hidden by binding⌈[i]i hidden by binding⌉ nondum est sub praelum missus, vix continere me hidden by binding⌈[me]me hidden by binding⌉ potero, quin prodam nomen Reverendissimae Dominationis Vestrae. Nihil tamen hidden by binding⌈[en]en hidden by binding⌉ faciam, nisi quod iusserit ⌊reverendissimus dominus meus Cracoviensis hidden by binding⌈[iensis]iensis hidden by binding⌉⌋. Scilicet, quae minus fuerunt episcopo digna, nomen auctoris praetulerunt. Hoc opus unum omnium hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ episcopo dignissimum absque nomine prodibit in hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ lucem, quasi pudeat episcopum tam pie, tam sancte hidden by binding⌈[cte]cte hidden by binding⌉, tam docte, tam Christiane scripsisse. Vix haec ferre potero, sed fiat, quod iudicaverit ⌊reverendissimus dominus Cracoviensis hidden by binding⌈[coviensis]coviensis hidden by binding⌉⌋.
De ⌊vicino⌋ nihil hic ms. is(!)
⌈hichic ms. is(!)
⌉ eiusmodi auditur, quin ex iis, quae proxime scripsit, apparet, quod non sit extra metum. De domino ⌊Caspare⌋ nihil huc allatum est hactenus. Et venerunt huc proxime duo ex ⌊Urbe hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉⌋, quorum unus ab ⌊Alexandro⌋ ad dominum ⌊doctorem Ioannem hidden by binding⌈[annem]annem hidden by binding⌉⌋ litteras attulit, a domino ⌊Caspare⌋ prorsus nullas. Hoc tamen narrat esse ⌊illum⌋ incolumem, venire hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ huc decrevisse, sed fore, ut adventum eius ⌊Alexander⌋ praevertat. Sed de adventu suo nihil hidden by binding⌈[l]l hidden by binding⌉ scribit ⌊Alexander⌋, quin queritur adversam hic sibi fortunam esse, ⌊Romae⌋ se dicit prosperiora sperare omnia.
Haec scripsi, cum ex capite graviter hidden by binding⌈[er]er hidden by binding⌉ admodum laborarem, scripturus plura, nisi metuerem periculum gravius. De annuo mihi misso agam gratias. Relictae ⌊viduae⌋ domini ⌊Schewka⌋, quoad fides et religio mea patietur, praesto ms. lubens reg. libens⌈lubensms. lubens reg. libens⌉ adero, sed omnis causarum cognitio ad comitia reiecta est, in quibus procul dubio plurimum erit negotiorum.
Deum precor, ut ea feliciter evenire, Vestram vero Reverendissimam Dominationem in multos annos incolumem et felicem conservare velit.
Cuius me gratiae commendo.
Enclosure:
Copy of a reply to Polish legation to the Imperial Diet:
BCz 1618, p. 653
Sacra ⌊caesarea catholica maiestas⌋, dominus noster clementissimus hidden by binding⌈[ntissimus]ntissimus hidden by binding⌉, auditis, quae serenissimi principis et domini, domini ⌊Sigismundi⌋ regis ⌊Poloniae⌋ ⌊orator⌋, nomine et verbis eiusdem regis sui, tam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ in causa banni imperialis contra ⌊marchionem Albertum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉⌋ seniorem, ⌊Prussiae⌋ possessorem, quam duarum civitatum, ⌊Gedani⌋ et ⌊Elbingae⌋, longa et diserta oratione proposuit, ac re cum electoribus, principibus et statibus imperii in hisce comitiis Augustensibus {comitiis} congregatis, et absentium mandatariis et deputatis, ut in tanta causa par est, communicata eorumque consilio et deliberatione praehabitis ac omnibus mature expensis, quamvis animadverterit bannum imperiale decretum in supremo t paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉ribunali imperii, nempe in iudicio camerae, contra praedict paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉um ⌊marchionem Albertum⌋, cum in eo praesumendum sit, le paper damaged⌈[le]le paper damaged⌉gitime processum esse; extra iuris ordinem et absque causae cognitione vel partium consensu nequaquam debere aut posse cassari aut suspendi; quin potius convenire, ut iustitae relinquatur cursus ordinarius iuxta constitutiones imperii, ut reverendissimus ⌊dominus administrator et magister⌋ ⌊ordinis Teutonici⌋ una cum ipso ordine in iure quaesito manuteneatur sacrumque imperium in iure suo conservetur.
Attamen si quis eo banni decreto et declaratione se gravatum existimet, sive ille ⌊magnus olim magister ordinis⌋, sive quicumque alii fuerint, iis praefata ⌊caesarea maiestas⌋ liberum permittit, ut praetensa sua gravamina et nullitatis causas, si quas habuerint proponere et, mediante iustitia prout convenit, sive absolutionem, sive liberationem banno petere poterint.
Quoniam vero serenissimus ⌊Poloniae⌋ ⌊rex⌋ ius quoque aliquod in hac causa praetendit diligenterque pro eo per suum ⌊oratorem⌋ institit, ⌊maiestas caesarea⌋ cum nihil magis in votis habeat, quam veteram amicitiam, quae maiestati suae cum ipso serenissimo rege intercedit, firmam ac perpetuam retinere, atque insuper memoria repetens iam olim fuisse propositum et agitatum in aliquot praeteritis comitiis de amicabili transactione, quae tamen hactenus ad effectum deducta non fuit, maiestas sua ex eorundem ordinum sacri Romani imperii consilio eam viam denuo amplectandam et commissarios deputandos esse operae pretium fore iudicavit, qui causae amicabiliter, absque tamen praeiudicio vel impedimento iudiciarii processus, componendae studium et diligentiam omnem impendant. Proptereaque serenissimum Romanorum, ⌊Hungariae⌋, ⌊Bohemiae hidden by binding⌈[ae]ae hidden by binding⌉⌋ ⌊regem⌋ permovit, ut ipsius maiestas, tamquam Bohemiae rex, huiusmodi tractationem in se susciperet, quem etiam maiestas ipsius serenissimo ⌊Poloniae⌋ ⌊regi⌋ gratum et neutri partium suspectum esse debere existimat.
Quod vero ad duas illas civitates hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉, ⌊Gedanum⌋ et ⌊Elbingam⌋, attinet, quas ⌊orator⌋ regius Polan Polonici iuris esse immeritoque ad imperii comitia vocari contendit, ordines autem imperii, a ⌊caesarea maiestate⌋ hac de re consulti, dictas civitates non hodie primum, sed iam hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ olim ad imperium pertinere et in albo civitatum imperialium notatas esse confirmant, adeo ut sine gravi iniuria et praeiudicio imperii illas divelli non posse existiment. Facile animadverterit serenissimus ⌊rex⌋ ⌊caesaream maiestatem⌋ tamquam imperii caput reclamantibus ordinibus et ius imperii conservari petentibus hac in re nihil posse innovare, sed imperio et unicuique ius suum integrum relinquendum esse.