List #3442
Bona Sforza do Ioannes DANTISCUSWarsaw, 1548-09-04
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-16 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendo in Christo patri domino
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Cum proficisceretur istuc in Prussiam Zelislawski aulicus noster, commisimus ei Vestrem Paternitatem nostro nomine visere ac salutare. Quam nos etiam hisce litteris visi ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉mus ac salutamus, laetosque ac longos vitae dies in optima valetudine ei precamur.
Nova nunc nulla hic habemus nisi id nobis aut Vestrae Paternitati novum videri debeat: venisse nos huc Varssouiam ad diem sancti Bartholomei quo nos cum Serenissimis filiabus nostris, plurimi senatores, multi etiam officiales, innumeri etiam equestris ordinis homines comitati sunt.
Si quid vero novi habet Vestra Paternitas, id nobis perscribat et communicet et crebro nos litteris suis avise ms. a(!) ⌈ee ms. a(!) ⌉t cum factae sumus ei viciniores. Eaque sit erga nos voluntate et animi propensione dum sumus extra curiam qua ante semper fuit, cum essemus in curia, pars quoque nonnulla curiae. Nos contra solita nostra gratia Vestram Paternitatem prosequemur quam iterum salvam ac felicem valere optamus.
Ad mandatum serenissiame reginalis text damaged⌈[Ad mandatum serenissiame reginalis]Ad mandatum serenissiame reginalis text damaged⌉ maiestatis