List #3443
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) do Ioannes DANTISCUSSandomierz, 1548-09-07
odebrano Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-10-01 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino clementissimo etc.
Reverendissme Domine, domine colendissime, officiosissimam servitutis meae commendationem.
Venit huc nuntius apostolicus, abbas quidam Martinengus, homo mere saecularis. Legationis praetextus fuit hic, ut causas diceret quamobrem concilium Bononiam translatum esset, ac eo legatos mitti postularet. Sed ego suspicor a Curtisanis conductum fuisse, ut huc veniret. Neque enim alia de re ulla diligentius egit, quam ut abrogaretur statutum de proscribendis Curtisanis. Tum et nomine cardinalis protectoris restitui Alexandrum postulavit, non modo in patriam, verum et ad sacerdotia et in bona omnia, quae illi adempta fuerunt. Responsum est salvum conductum datum iri, ut restituatur ad canonicatum, non esse id regiae potestatis, quod ea se non ingerit in iurisdictionem alienam, deinde vero, cum iureiurando se regia maiestas obstrinxerit, quod acta, privilegia, donationes paternas et id genus alia rata sit habitura, non licere sibi contra iusiura written over u⌈uaa written over u⌉ndum suum aliquid facere, sed se tamen ad Reverendissimam Dominationem Vestram ea de re scripturam et eius consilio usuram. Reliqua omnia ad comitia sunt reiecta. Dixit Martinengus hic bis Alexandrum absolutum fuisse: semel ab auditore, iterum a cardinalibus. Cui ego respondi, quantum tenere memoria potui, quod prior illa absolutio nulla fuerit, a cardinalibus vero iussus fuerit haeresim abiurare, quod etiam fecerit. Post abiuratam haeresim denuo vocatus in iudicium sit tamquam relapsus. Quid porro statutum de eo sit, mihi non constare. Vellem, adesset dominus Caspar, facile sermonem illius refutasset. Haec ego Reverendissimae Dominationi Vestrae scribenda putavi. Instructionem, quae data est ad comitia, mittet Reverendissimae Dominationi Vestrae dominus palatinus Marienburgensis paper damaged⌈[rgensis]rgensis paper damaged⌉. Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius gratiae me commendo.
Sandomiriae paper damaged⌈[ae]ae paper damaged⌉, pridie natalis divae Virginis 1548.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis paper damaged⌈[ensis]ensis paper damaged⌉
Postscript:
Reverendissime domine, domine colendissime. Nuntius apostolicus iussit sibi describi, quomodo res acta sit cum Alexandro. Quod quoniam Reverendissima Dominatio Vestra cum nepote suo, domino Caspare, melius novit quam alius quispiam, vehementer cuperem, ut ipsa describi faceret et descriptum huc primo quoque tempore mitteret. Puto enim aliquot hebdomadas eum in regno commoraturum, nam profectus est ad maiestatem reginalem, inde ad dominum archiepiscopum. A quo cum discesserit, huc ad reverendissimum dominum redire cogitat.