List #3456
Samuel MACIEJOWSKI do [Ioannes DANTISCUS?][Brest-Litovsk], [ca. 1544-07-15]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Reverendissime Domine.
Quae in scheda scripsit ad me Reverendissima Dominatio Vestra, ea cum
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
Videt Reverendissima Dominatio Vestra, quae sit nostra condicio, qui non postremum inter regni consiliarios locum obtinemus, qui fidem nostram et erga Deum et erga principem intemeratam retinemus. Levibus hominibus clanculum de nobis quidvis comminiscendi potestas permittitur, nobis respondendi facultas non datur. Scilicet, qui fidem semel Deo datam violavit, is iam plus est fidei habiturus. Non dubito, quin is non modo de me, verum et de Vestra Reverendissima Dominatione multa falsa detulerit, BCz 1618, p. 934 fortassis non tam ipse sua voluntate, quam instructus hidden by binding⌈[tus]tus hidden by binding⌉ ab eo, a quo huc missus est. Nam hae artes in aula regia numquam adhuc fuerunt post hominum memoriam, quibus nunc sursum atque deorsum omnia misceri videmus. Utinam vero iis potius, a hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ quibus proficiscuntur, quam Regno universo sint hidden by binding⌈[nt]nt hidden by binding⌉ exitio. Nihil est mirum non esse quicquam Gedani hidden by binding⌈[ni]ni hidden by binding⌉ profectum, quandoquidem quae per unum tela texitur, per alium retexitur.
Adhuc Marienburgi hidden by binding⌈[rgi]rgi hidden by binding⌉ cum essem, olfaciebam istud, priusquam ex aula hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ discederam omnes conatus adhibitos fuisse, ut hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉ rebus omnibus infectis redirem. Sed me recti conscientia solabar, acta enim sunt a me summa hidden by binding⌈[a]a hidden by binding⌉ fide omnia. Quod si non respondit eventus, aliorum id culpa accidisse dubium non est; quos hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ cum adiumento esse oportuerit, magno fuisse impedimento videbam. Sed de his satis. Negat maiestas reginalis de burgrabiatu quicquam actum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ esse. Utrum ea de causa, ut ne ego impediam, nescio hidden by binding⌈[io]io hidden by binding⌉, sed Domino Georgio Schefke me non defuturum cert paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉o sciat Vestra Reverendissima Dominatio. Non possum eam celare, quod ab hidden by binding⌈[b]b hidden by binding⌉ amico secreto mihi dictum est, legatum esse designatum Constellatum ad regem Galliae affinitatis conciliandae causa. Id ego quaeram adhuc ex maiestate regia ac, si quid certius cognovero, faciam Vestram Reverendissimam Dominationem certiorem. Hoc scio, cum cubicularius istuc esset profectus cum litteris comitialibus, ei litteras ad Constellatum hidden by binding⌈[um]um hidden by binding⌉ a reginali maiestate esse datas, ita ut magna nunc inter eos esse coniunctio videatur, quorum animi fuerant paulo ante disiunctissimi hidden by binding⌈[mi]mi hidden by binding⌉.