List #3477
Piotr TOMICKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-25
odebrano Mantua, [1530]-05-30 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico domino Ioanni Dantisco, consiliario et oratori regio, amico carissimo
Magnifice domine, amice carissime.
Crebras ego quidem a te, fateor, accipio litteras; illis tamen quod tardius et non ad tempus respondeo, non accidit culpa vel neglegentia de te mea, sed quod et nuntii, qui perferant, raro hic reperiantur et ego gravi nimiumque longa aegritudine fatigatus nedum tibi longo intervallo disiuncto, verum et iis, qui proxime absunt, scribendo satisfacere non possum. Tu tamen quod crebro scribas, gratum mihi praestas officium, quod vicissim omni gratificatione referre tibi curabo.
Vehementer doleo te ita, ut scribis, pecunia et annuo tibi constituto negligi. Quia tamen hoc potius Barensis praefecti vel administratoris imprudentia, quam
Monitorium contra dominum archiepiscopum decretum et instructionem manu tua scriptam frater tuus mihi reddidit, quae omnia ego utrique maiestati legi et ostendi. Et sane quod ad monitorium attinet, principio factum tuum de illo recepto hucque transmisso maiestatibus suis non erat gratum, postea tamen re perspecta culpae tuae id attribuere noluerunt, sed potius ignorationi earum rerum, quae hic ex munere neutralitatis suscepto maiestatis regiae cum a Ioannis tum a Ferdinandi regis adhaerentibus maximas et arduas difficultates assidue facessunt. Namque utrimque maiestas sua querimoniis et criminationibus variis impugnatur et lacessitur. Rex enim Ioannes edicta de non militando in Hungaria ad iniuriam sibi facta esse cum maiestate sua expostulat et contra, qui favent Ferdinando regi, arguunt maiestatem suam exinde occulte cum rege Ioanne sentire, quod aliquot Polonos temerario ausu et contemptu edictorum in Hungariam se contulisse intelligunt. Sed ut ad monitorium redeam, maiestati suae expedire videbatur, ut illud domino cardinali Sanctorum Quattuor BCK, 1595, p. 64 remitteret seque ex hoc odioso officio exoneraret. Nam metuebat maiestas sua, ne hac ratione offensus rex Ioannes vel regnum suae maiestatis Thurcis, quos ad praesens circa se habet, infestaret, vel a concordia et pace suscipienda, quam nunc maiestas sua per oratores diligenter tractat, animum revocaret. Quare in hunc modum se de non exsecuto monitorio per dominum cardinalem maiestas sua pontifici maximo excusat, ut tu ex exemplo earum litterarum, quod tibi cum praesentibus mitto, cognosces. Et sane hoc etiam ad officium tuum pertinebit, ut iisdem rationibus maiestatem suam excuses idque adiungas, maiestatem suam impedire nolle, si per suum nuntium vel aliquam aliam hic in regno personam pontifex ius et coerctionem suam in domino archiepiscopo exercere voluerit, quod etiam, si a principio Sanctitas sua fecisset, maiestati suae prohibere animus non erat, modo ab hoc officio persona maiestatis suae immunis haberetur. Namque maiestas sua pro benignitate sua et ut regnum periculis liberaret, nemini vellet esse vel suspicione vel facto obnoxia. Sed de hoc prudenti satis sit tantum scripsisse.
Anno superiore cum maiestas sua in ducatu Lithuaniae ageret, officio et fide, quam debent maiestati regiae, permoti domini Lithuaniae postularunt concedi sibi ab eius maiestate, ut illa adhuc vivente filium maiestatis suae in dominum sibi optarent. Quod cum Deo operante admisisset maiestas sua, illi communi consensu et alacri animo ita fecerunt sublimaruntque eundem serenissimum maiestatis suae filium in solium ducale et paternum. Postquam vero huc maiestas sua redisset, omnes ordines regni Poloniae, ne in observantia et fide apud maiestatem suam concessisse dominis Lithuanis viderentur, in conventu Pyotrcoviensi, ad quem recta ex Lithuania rediens maiestas sua descenderat, mirifico consensu et communi omnium studio ac voluntate eadem ratione de coronando in regem filio maiestatem suam impense rogarunt. In quo cum etiam maiestas sua illis assensa fuisset, serenissimus illius filius XX Februarii hic Cracoviae in regem est coronatus. Cui solemnitati et consiliarii et proceres et nuntii provinciarum regni, item etiam illustrissimus dux Prussiae cum coniuge et domino Wilhelmo, fratre suo, interfuerunt, quod et maiestati suae cum filio et toti regno sit felix et faustum.
Dominus
Cetera tibi