List #3520
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1531-07-25
odebrano Brussels, [1531]-08-31 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo domino, domino
Reverendissime domine, amice carissime et observande.
Dabit (uti mihi persuadeo) veniam Dominatio Vestra Reverendissima, quod ad illam rarius scribo, quam mutua amicitia nostra postulet. Nam quemadmodum anno superiore excusavi, non incuria neque negligentia hoc admittitur, sed partim avocantibus curis, partim, quod ignorem, quando ad eam nuntii proficiscantur, vel me contingit abesse ab aula. Utcumque tamen accidit, velim de meo erga se amore Vestra Reverendissima Dominatio hoc sibi persuadeat, quod de fratre germano, me videlicet nihil non facturum, ubi possem commodare honori, rebus et fortunis Vestrae Reverendissimae Dominationis. Cui hoc quoque adnuntiare volui me ante non multos dies ex ordinatione divina et serenissimorum principum nostrorum clementia per sublimationem in episcopatum Premisliensem auctum esse dignitate pontificali. Sublato etenim e vivis reverendissimo olim archipraesule Gnesnensi, surrogatus est illi dominus Cuiaviensis, et huic suffectus dominus Karnkowski, meus praecessor. Haec ideo Vestrae Reverendissimae Dominationi significo, quod non dubitem iucundam esse ei meam provectionem, quae, etsi absque opimis proventibus sit, tamen quia per hanc scalam plurimi maiora conscenderunt, ego quoque spe hac fretus, cogor in aula adhuc versari, ita enim sum obstrictus. De revocatione Dominationis Vestrae Reverendissimae per omnem occasionem supplico
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis