List #3545
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1532-10-20
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, domine et amice observande. Salutem et omne bonum in Christo etc.
Quod Vestra Reverendissima Dominatio debito honore et reverentia ab ovibus suis sit excepta, gratulor et precor, ut illi omnia succedant ex animi sententia in obeundis muniis Christiani pastoris. Credo etiam accepisse Vestram Reverendissimam Dominationem litteras, quas ad eam misi caesareae et catholicae maiestatis aliorumque ex aula illius maiestatis, quibus et meas alligavi. Quae postea secuta sunt, paucis accipiat. Turcarum imperator post tantam moram, quam in dicione christianorum fecit, nulla quidem arce aut civitate expugnata, sed illato non modico damno in Stiria, Carintia et Austr paper damaged⌈[ustr]ustr paper damaged⌉ia, circa initium praesentis mensis receptui cecinit et ad propria iter arripuit, amissis etiam d paper damaged⌈[ssis etiam d]ssis etiam d paper damaged⌉e suis in conflictu particulari ad IX milia et eodem tempore, quo ille ex castris se paper damaged⌈[ris se]ris se paper damaged⌉ movit, imperator catholicus cum germano suo Viennam appulit stipatus valido sa paper damaged⌈[sa]sa paper damaged⌉tis et splendido exercitu, quem superasse centum milia electae militiae et ferunt et scribunt, qui viderunt. Sed quando principes isti cognoverunt hostes reversos esse, mox et ipsi gentes suas dimiserunt, missis duce Cacianero non contemnendis copiis in Ungariam. Ferunt 30 milia esse, quae ferre debent suppetias Strigonio, quod hactenus oppugnationi hostium fortiter resistit, profecturae etiam ad expugnandam Budam et reliqua, ubi ex sententia successerit institutum. Caesar itaque frustratus spe conflictus cum Turcis, acceptis secum, ut ferunt, XII milibus militum, in Italiam concessit, inde profecturus ad Hispanias properanter, dicitur namque rex Franciae invasisse fines Hispaniae, vel praetextus est abitionis ex molestiis Germanicis. Maiestas serenissimi regis nostri ablegavit in legatione ad Turcum dominum Opalenski magistrum curiae regis iunioris, qui confecturus est indutias cum illo, si non perpetuas, longissimas tamen. Valachus petit quidem concordiam, sed addit condiciones insipienti similes, quas tandem forte relinquet et pacem vel suis eum ad hoc urgentibus amplexabitur, quod ubi successerit, maiestas regia proficiscetur in Lituaniam, peracto conventu Regni, qui celebrabitur pro festo Trium Regum. Dominus noster castellanus Cracoviensis misere affligitur triplici morbo: cardiaca, ictericia et febre. Iam condidit testamentum et sacratissimae Eucharistiae viatico animam praemunivit, nam medici corpus ex tot malis liberare miraculo dignum putant, ingravescente praesertim aetate, BCz, 1595, p. 442 quae facile prosternitur. Rogamus Dominum Deum, ut ille suam bonitatem et cle hidden by binding⌈[le]le hidden by binding⌉mentiam exserat et paene deploratum nobis restituat. Valeat tandem fe hidden by binding⌈[fe]fe hidden by binding⌉licissime Vestra Reverendissima Dominatio et me, quod facit, amet.
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens