List #3560
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-04-08
odebrano 1533-04(!)-04 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino
Reverendissime Domine, domine mi observandissime. Post solitam commendationem.
Opto, ut ordo sacerdotalis sit Vestrae Reverendissimae Dominationi ad salutem animae ovibusque eius ad consolationem et vitae normam. Parcet mihi forte Vestra Reverendissima Dominatio, veterano militi Christi, ut eam commonefaciam pro meo in eam amore de his, quae pusillos offendunt et pariunt contemptum apud maiores, qui rumoribus vulgi plerumque ducuntur. Solet usu venire in plerisque, qui et in aula et in statu profano magnam aetatis suae partem exegeru written over a⌈auu written over a⌉nt, qui sacris initiati, pristinae libertatis tam in sermone quam in factis quibusdam tenorem cum retineant, quod reverendissimum dominum olim Raphaelem praesulem Plocensem non despectum solum, verum ludibrium hominum effecit, et licet nihil tale opiner de Vestra Reverendissima Dominatione, quia tamen aliquot candidos amicos hoc ipsum optare audivi, etiam si nullus illorum scripserit, non videbatur mihi, ut officio amici satisfecissem, si omnino siluissem, quod boni consulat Vestra Reverendissima Dominatio.
Credo reverendissimum dominum episcopum Cracoviensem Vestrae Reverendissimae Dominationi missurum ea, quae absolvenda remanserant, simul et exemplum litterarum domini Opalenski magistri curiae, qui ex Ungaria perscripsit, quae apud caesarem Turcarum pro maiestate regia ordinavit. BCz, 1595, p. 540 Et ubi dominus Cracoviensis non scripserit, hic in summa accipiat. Confecit treugas seu pacem ad tempora vitae Turcarum imperatoris eiusque filii, qui in imperio succedet, similiter ad mortem utriusque regis nostri. Debebit Turcus auxilia praestare regibus nostris contra quoscumque hostes, cui foederi accessit Tartarorum Praecopensium caesar, qui tum aderat praesens in aula imperatoris. Vicissim serenissimi reges nostri non debent ullum adversarium imperatoris hidden by binding⌈[ris]ris hidden by binding⌉ per se vel suos subditos occulte vel manifeste iuvare, ad auxilia autem Turcis facienda non erunt astricti. Mandatum est Valacho ab imperatore, ne quidpiam hostile moliri audeat adversus dominia maiestatis hidden by binding⌈[maiestatis]maiestatis hidden by binding⌉ regiae sub ammissione colli et palatinatus, sed an parebit iussis, nescio, paraverat written over it⌈iteraterat written over it⌉ tamen insidias in multis locis domino Opalenski, quas evasit non sine periculo et difficultate.
Aderat etiam ipse orator regius iussu imperatoris tractatibus pacis inter regem Ferdinandum et Turcum scribitque iam paene conclusam pacem inter eos, quod, ut video, non bene haberet regem Ioannem, de condicionibus tamen pacis illius nihil scribit.
Imperator catholicus et papa agunt BCz, 1595, p. 541 etiam de pace cum Turcis, sed secretius, rex vero Franciae aperte per nuntium proprium pacem cum illis composuit, ex quibus facile coniciet Vestra Reverendissima Dominatio, quorsum haec res Christianae deductae sunt.
Scribunt quidem concilium generale hinc ad annum celebrandum indici debere. De institutione illius bene credo, sed de overwritten⌈dede overwritten⌉ effectu dubito, nam de loco nondum est constitutum.
Valeat tandem felicissime Vestra Reverendissima Dominatio in gratia Iesu Christi et amore hominum.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis obsequens
Postscript:
Accipiat etiam Vestra Reverendissima Paternitas, quemadmodum dignitates et officia post obitum domini olim Christopheri Schidlowieczki sunt distributa: castellania Cracoviensi insignitus dominus Tanczynski, prius palatinus. Palatinatus Cracoviensis datus domino Haliczki, capitaneo Leopoliensi, palatinatus Sandomiriensis - domino Lanczkoronski cessit, Podoliae vero palatinatus domino Belsensi palatino, palatinatus Belzensis superinscribed in place of crossed-out Podoliae⌈Podoliae Belzensis Belzensis superinscribed in place of crossed-out Podoliae⌉ domino Crupski, castellania Leopoliensis domino Odrowasch, capitaneatus on the margin⌈capitaneatuscapitaneatus on the margin⌉ Novae Civitatis domino Stanislao Stadnyczki, Siradiensis domino Grusczynski, Sochaczoviensis domino Sborowski pincernae etc., capitaneatus exercituum, quem dimisit dominus Tarnowski, et sigillum, exspectabunt conventum generalem.