⌊⌋, quas habui a Dominatione Vestra Reverendissima, erant datae ⌊Crac(oviae)⌋ 1527-01-04⌊4 Ianuarii1527-01-04⌋, ab eo tempore non accepi alias. Scripsi ego hinc aliquoties, sed Laconice, quod nunc etiam ob temporis defectum facere cogor. Astat, qui istas ferre debet; rogo igitur humiliter, brevitatem hanc boni consulat.
Quae hic in omnibus aguntur, satis diffuse ⌊maiestati regiae⌋ ⌊⌋ tumultuario ms. tumultuorio(!)
⌈tumultuariotumultuario ms. tumultuorio(!)
⌉ tamen calamo, quem Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia in bonam partem accipiet. Hinc cognoscet, in quibus adhuc turbinibus versemur.
Persuasit mihi Dominatio Vestra Reverendissima in ⌊⌋ suis, quod adhuc exilium hoc infracto perferrem animo idque, quantum affectus et passiones meae sinunt, facio; prius tamen exulibus iuxta cuiuslibet delictum certus praescribebatur terminus, mihi vero, qui, ut spero, non deliqui, non licet ex hoc labyrintho habere exitum. Qua de re humillime rogo, quantum cum gratia ⌊principum nostrorum⌋ fieri potest, ut me tandem hinc liberet, cum opera Dominationis Vestrae Reverendissimae huc sim missus.
Intellexi post mortem ⌊episcopi Plocensis⌋ apud nos magnam sacerdotiorum factam mutationem faveoque ex animo reverendissimo domino meo ⌊Cricio⌋ hunc commodiorem episcopatum; quod vero mihi nihil accesserit ex hac metamorphosi, infelicitati meae ascribo vel potius felicitati, si Deus hoc sic habere voluit. Accepi etiam dominum ⌊Gut⌋ mortuum, qui a ⌊maiestate regia⌋ praefuit ⌊Columbae⌋ meae. Quod si Dominatio Vestra Reverendissima mihi istius ⌊villae⌋ regimen, ut ⌊Gut⌋ habuit, a ⌊maiestate regia⌋ impetrare posset, viderer mihi multum hic in ⌊Hispania⌋ promeruisse essemque igitur plus quam ante Dominationis Vestrae Reverendissimae devinctissimus. Quod si fieri nequit neque tantum adhuc tribuitur meritis meis, nihilominus ero Dominationi Vestrae Reverendissimae donec vixero devinctissimus atque auctoratus perpetuo. Cui me humillime, ut domino meo gratiosissimo, commendo.