List #3674
Tiedemann GIESE do Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-07-20 nocte
odebrano [1538]-07-22 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine et maior plurimum observande.
Salutem et obsequendi promptum studium.
Tandem illuxit ille diu exspectatus dies, ut pro auro nostro plumbum acciperemus. Ego memor, quod mihi facultatem dedit Reverendissima Dominatio Vestra, si in manus meas fascis ille litterarum nobis communis veniret, ut eo reserato mea acciperem, quod feci. Ea, quae ad Reverendissimam Dominationem Vestram superinscribed⌈VestramVestram superinscribed⌉ pertinent, in fasciculum fideliter colligata per
Miror, quam rationem secuti sunt
Nunc non vacat de reliquis instituendis scribere, nolui enim festinabundum diu retinere. Posthac erit oportunitas omnia diligentius exsequendi. Hoc tantum nolui latere Reverendissimam Dominationem Vestram esse apud me facultatem, ut possim a quocumque antistite a me eligendo adhibitis duobus in dignitate ecclesiastica constitutis munus consecrationis accipere. Absit autem, ut alium eligam, quam Reverendissimam Dominationem Vestram, in cuius erit potestate ceteros, quos voluerit, adhiberi suo tempore. Litteras postea videbit Reverendissima Dominatio Vestra.
Cui me asservantissime commendo cupiens eandem diuturnum valere.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus
Postscript:
Heri ad Reverendissimam Dominationem Vestram cf.