List #435
Lodovico ALIFIO do Ioannes DANTISCUSVilnius, 1529-10-11
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Magnifico et spectabili domino domino
Magnifice et spectabilis Domine. Salutem et commendationem.
Accepi Dominationis Vestrae litteras pergratissimas quidem et cum illis indultum s(acratissimae) or s(acrae)⌈s(acratissimae)s(acratissimae) or s(acrae)⌉ caesareae maiestatis, quod satis opportunum fuit. Gratias ago ingentes Dominationi Vestrae et eas me suo tempore relaturum polliceor. Si tamen deerunt vires, non deerit sincera et optima voluntas inserviendi Dominationi Vestrae in omnibus votis et optatis suis. Nova hic nulla sunt, nam inter deserta Libiae versari videmur. Hinc tamen Deo auspice et duce brevi in Poloniam proficiscemur, nam pro quarta Novembris paratur abitio. Commendo me tandem amori fraterno Dominationis Vestrae, quam bene et feliciter va paper damaged⌈[va]va paper damaged⌉lere percupio.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Eiusdem Vestrae Dominationis uti bonus frater
Postscript:
Post dat(as) or dat(um)⌈dat(as)dat(as) or dat(um)⌉
Non lateat Dominatio vestra Gdani fuisse quoddam pestis genus, quo homines intra XXIV-or. horas e vivis decedebant; occubuisse intra triduum tria hominum milia, inter quos multi insignes et notabiles cives exstitere. Hanc pestem ex Anglia advectam esse ferunt, modo scribunt cesasse, cum iam satis superque saevitum sit.