List #4565
Felix REICH do Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-03-20
odebrano [1538]-03-21 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater ac domine, domine clementissime.
Etsi de propensa Reverendissimae Dominationis Vestrae in me voluntate hactenus nihil dubitavi, eam tamen fiduciam vehementer mihi confirmavit proximus cum Reverendissima Dominatione Vestra congressus, in quo ipsa me homuncionem tantillum adeo humaniter exceperit, adeo(?) paterne tractavit, ut vix id mea sustinere possit humilitatis condicio. Adeo munifico munere et larga benevolentia in ipso discessu me decoravit, ut obsequiorum meorum sedulitas id promereri numquam possit[1]. Denique quod vulgaris beneficentiae modum excedit etiam fortunarum ac dignitatis meae paternam sollicitudinem gerens meditetur, qua ratione felicem antiquum servitorem suum feliciorem et ornatiorem reddere queat. Quod si forte etiam non sit successurum, mihi tamen satis beatus esse videor tanti patroni favore et gratia suffultus. Pro qua tam magna in me Reverendissimae Dominationis Vestrae benevolentia, quod solum possum gratias ago maximas. Rependat divina misericordia, quod non assequantur humana obsequia.
Ceterum argentum et pecuniam quantum Dominatio Vestra Reverendissima domino electo Culmensi per me consignari voluit, fideliter reddidi. Similiter et cf.
De consecratione chrismatis negotium nondum est disquisitum, sed postea per opportunitatem fiet. Interim spero confirmationis litteras affuturas, ut ea cura minime fuerit opus. cf.
Cetera reverendissimus
20 Martii, ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor obsequentissimus