Mox, ut ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae de translatione comitiorum ⌊Marieburgensium⌋ accepi, scripsi ad palatinos ⌊Culmensem⌋ et ⌊Pomeraniensem⌋ ac ⌊Culmensem⌋ ac ⌊Elbingensem⌋ castellanos ⌊consulatumque Thorunensem⌋ significans me sententiae Reverendissimae Dominationis Vestrae accedere ac ipsorum quoque postulans sententiam. Qui omnes responderunt litteris redditis, quas praesentibus ad Reverendissimam Dominationem Vestram mitto, ex quibus intelliget, quid singuli sentiant. In litteris domini ⌊Culmensis palatini⌋ nescio quid pugnantiae inesse mihi videtur. Ceterum omnes videntur fastidire locum ⌊Elbingensis civitatis⌋, quem — fortasse verum est — non minus etiamnum esse de pestilentia suspectum quam ⌊Marieburgum⌋, et certum est nobilitati toti displiciturum. Quare esset forte consultius, ut a ⌊maiestate regia⌋ impetraretur dilatio tamen usque Trinitatis[1], de translatione autem loci maiestas eius daret potestatem dominis praelatis et palatinis pro arbitrio ipsorum constituere visa qualitate praesenti locorum etc., quae incerta adhuc est et variari potest.
Invasit me in ⌊Starigrod⌋ febris tertiana, quae subinde senior facta, me totum viribus exhausit, ut possibile non sit mihi comitiis ad ferias Sancti Stanislai[2] interesse. Domino Deo, qui me visitare dignatur, laus et benedictio, hic meus languor in causa est, ut plura scribere non queam.
Remitto ⌊⌋ domini ⌊Theoderici⌋ et nova quaedam, quae dominus ⌊Coska⌋ ad me dedit, nuper, ut scribit, e ⌊Cracovia⌋ ad se missa.
Valeat feliciter Reverendissima Dominatio Vestra, cui me fraterne commendo.