Heri magnifici domini ⌊palatini Culmensis⌋ unaque domini ⌊castellani Elbingensis⌋ responsum et consilium, quod his inclusi, accepi. Ceteri, quid cunctentur, miror, postulat vero tempus, ut Reverendissima Dominatio Vestra de loco et tempore conventus aut an ad ⌊regiam maiestatem⌋ res referenda sit, concludat, si modo responsum habet ab his dominis, quorum consilium ipsa requisivit. Meam sententiam habet Reverendissima Dominatio Vestra ex proximis meis litteris. Attamen, si Reverendissimae Dominationis Vestrae et aliorum dominorum deliberatio in hoc residet, ut ad proximum aliquem diem ad comitia coeatur, ego non dissentio, libenter aliorum cedens saniori iudicio, quin ut nunc vires meas et relictorum morborum in dies meorum meliorem convalescentiam factis libro, confido me etiam posse ad statutum quemlibet diem venire.
Locus deligendus mihi videtur magis ⌊Marieburgum⌋ quam ⌊Grudentum⌋, si modo salvus est a peste, quod plerique affirmant. Erit hoc conformius regiis constitutionibus, quandoquidem ⌊Marieburgensis conventus⌋ huc translatus intelligitur. ⌊Grudentino⌋ suum tempus exspectante, nec sibi constat ratio, quam affert dominus ⌊palatinus Culmensis⌋, meo quidem iudicio, omnia consulens in suam et nobilitatis Culmensis commoditatem. Tamen in hoc quoque Vestrae Reverendissimae Dominationis sententiae me accommodabo, quemviscumque locum delegerit. Si posthac advenerint responsa dominorum ⌊palatini Pomeraniae⌋ et ⌊Thorunensium⌋, ea mox mittam. Nunc hunc nactus nuntium mitto, quae habeo.
Commendo me benevolentiae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam dominus Deus servet valentem et vigentem.