List #505
Hieronymus VIETOR do Ioannes DANTISCUSVienna, [1530]-06-19
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ornatissimo ac Eloquentissimo Viro
Ornatissimo atque disertissimo serenissimi regis Poloniae Viro Legato Ioanni Dantisco
Licet nihil litterarum uterque alteri complusculis iam abhinc annis de more obtrusimus, prohibebamur enim mihi sic usu venit prorsus sive perlongo itinere sive erratica sede seu maxime subcommodo tabellione tamen humanitas tua, consuetudo, amor, vicinitas, Ornatissime Vir, commoneant, praecipue tum in nuntium optatum praeter spem incidi, qui nostram antiquam amicitiam fere collapsam, ex animo deletam, cum in hunc usum epistulae, absens absenti sermonem ut faciant, quasi nosti, inventae redintegrem, obfirmem. Quamvis te, ut rumusculus tenellus ora quorundam pervolitet, ad summa fastigia non tantum honorum, verum etiam ut dignitatis vox scilicet episcopus oculis subiicit onerum emersisse. Quae profecto Tuam Humanitatem iam inde a prima aetatula expectarunt, delegerunt, postularunt. Quae profecto nemini omnium, si modo esset fama constans, aequius te obtingere. Illa si virtutes, mores, ingenium, philosophia et humana et Christiana, facilitas, iuvandi studium, haec sincere excutienda quae omnia ex te tanquam ex speculo opposito emicant, refulgent. Ex quo quaeso angulo toto Sarmatico peteres haec, quae quasi catervatim divinitus omnino, meo quidem iudicio conflata abstrusaque in te uno conspiciuntur. Unde unus conspiceris plurimus regiis obsitus negotiis indefatigabili fessus opera apud invictissimum totius
Raptim